et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum atque 
bubalorum et avium altilium. Sed et pisces cotidie ab alienigenis 
portabantur. Item de magno apparatu quantum ad victum invenies 
in principio libri Hester, quem fecit Assuerus quando invitavit 
omnem populum, qui inventus est Susis, a maximo usque ad 
minimum, et VII diebus iussit convivium preparari in vestibulo 
orti et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat et cet. Vide 
in libro. 
Secundo potest excusari Naaman de vestimentorum multiplicitate, 
quia talia portabat ut prophete donaret; magna enim 
petere volebat, scilicet mundationem a lepra, et ideo magna dare 
disponebat. Et forte non vacat a misterio quod X mutatoria vestimentorum 
secum portabat, pro eo quod X sunt precepta decalogi 
sicut non vacat a misterio quod septies in Iordane se lavit. Et 
nota quod, post emundationem a lepra, miro modo Naaman factus 
est Deo devotus, ita ut dignus esset commendatione divina, 
Luc. IIII: Multi leprosi erant in Israel sub Helyseo propheta, et 
nemo illorum mundatus est nisi Naaman Syrus. Vere dignus fuit 
commendatione divina. Dixit enim Helyseo, postquam vidit se 
mundatum, IIII Reg. V: Non enim faciet servus tuus ultra holocaustum 
aut victimam diis alienis visi Domino. Similiter ille erat 
alienigena, quem Dominus mundavit a lepra et quem postea de 
recognitione benefitii commendavit dicens, Luc. XVII: Nonne 
X mundati sunt, et novem ubi sunt? Non est inventus qui rediret et 
daret gloriam Deo nisi hic alienigena. Item Naaman ante mundationem 
a lepra commendatur, quod per eum Deus miraculum 
fecit, IIII Reg. V: Naaman princeps militie regis Syrie erat vir 
magnus apud dominum suum et honoratus. Per illum enim dedit 
Dominus salutem Syrie. Erat autem vir fortis et dives, sed leprosus. 
Tertio excusari potest Naaman de vestimentorum multiplicitate, 
quia non erat obligatus sub aliqua lege sicut Iudei, de quibus
  |  
  |