Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 6


solo illo rege superstite. Qui dum in quodam nemore iuxta radices
cuiusdam arboris adhesisset, inspectis ibidem innumerabilium
formicarum discurrentibus aciebus, in homines redigi suppliciter postulauit.
Et in legenda beati Mathey apostoli Mirmidones esse
habitatores Thesalie, in qua idem apostolus aliquamdiu moram
traxit, aperte monstratur.
Hunc autem regem Pelleum describit ystoria habuisse quendam
fratrem Hesonem nomine, sibi ex utroque parente coniunctum
et eius in etate maiorem. Qui dum longeue etatis senio grauaretur,
seipsum vix regere poterat. Et ideo regni Thesalie gubernaculis
multo minus longa sibi sene<c>tute confracto renunciauit
et cessit moderamina regni Pelleo fratri suo. Post cuius
Pellei regimen Heson legitur per tempora longa uixisse, ita ut, eo
multa sene<c>tute defecto, eius occuli caligarent et eius corporeus
uigor pre nimia tabesceret senectute. Quem dixit idem
Ouidius in eodem libro Methamorphoseos postmodum in iuuentutis
flores et iuveniles potentias renouatum, ita quod de senili umbra
factus est anniculus medicabili cura et artifiosa uirtute Medee, de
qua Medea infra proxime habendus est sermo. Ex hoc igitur Hesone
supererat quidam natus, Iason nomine, vir fortis et strenuus et
iuuenis, nimium speciosus, modestus, largus, affabilis, tractabilis,
pius, et omni morum uenustatem corruscus. Hunc Thesalie primates
et nobiles, hunc plebei tenere dilectionis affectu pro suarum uirtutum
excellentia sunt amplexi, non minus quam regem Pelleum
uenerantes eundem. Erat et idem Iason non minus obediens regi
patruo quam esset patri si regeret, nec erat molestus illi sed omni
subiectione deuotus, licet Pelleus sceptro Thesalie potiretur. Eadem
igitur relatione non sibi rex Pelleus respondebat, quod licet signis
extrinsecis eum sibi carum esse monstraret, ardebat tamen et
fluctuabat intrinsecus ne in uirtute sua et in tanta affectione suorum
quam sui erga ipsum habebant Iason eum Thesalie regni dominio
spoliaret. Longe igitur in mente secum seruauit ardorem, quem
sagaci studio tegere ne actu aliquo publicatus euagari posset extrinsecus
diu per fatigabilem tollerantiam est conatus. Quare disquisiuit
in corde suo uiarum ymaginata proposita quibus posset
Iasonem perdere absque sui sugillatione pudoris.
Tandem de re mirabili diebus illis per plurima mundi loca loquax

Torna all'inizio