Salimbene de Adam: Cronica

Pag 228


et beato Nicholao et aliis multis, qui divinitus sunt electi, et
in beato Severo archiepiscopo Ravennate, qui per columbam fuit
electus, sicut et alii plures pontifices Ravennates. De quibus videtur
Dominus predixisse, Iere. III: Dabo vobis pastores iuxta cor
meum, et pascent vos scientia et doctrina. Pascet unusquisque
eos qui sub manu sua sunt
, Iere. VI. Quia igitur meliores sunt
prelati qui dantur a Deo quam qui ab hominibus eliguntur, ideo
dixerunt apostoli Domino, quando Mathyam in apostolum elegerunt,
Act. I: Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem
elegeris
. Verumtamen, si contingat subditos prelatos debere eligere,
eligant eos secundum formam quam assignat beatus Bernardus
dicens: «Tales eligendi sunt, qui regibus Iohannem exhibeant,
Egyptiis Moysen, fornicantibus Finees, Heliam idolatris,
Helyseum avaris, Petrum mentientibus, Paulum blasfemantibus,
Christum negotiantibus».
Quod prelati debent frequenter mutari propter tria.
Diximus supra quod conservatio religionum est frequens et
conveniens mutatio prelatorum. Et hoc propter tria.
Primo, ex parte prelatorum, quia, quando diu presunt, nimis
insolescunt, id est superbiendo stultizant; quod patet in Saule,
de quo legitur, I Reg. XIII: Filius unius anni erat Saul, cum
regnare cepisset
, id est anniculus quasi parvus, quia humilis fuit
in principio regni, in tantum ut, cum querebatur ad regnum,
absconditus est domi. Cui postea Samuel dixit, I Reg. XV: Nonne,
cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus
es? Unxitque te Dominus in regem super Israel
. Vide quomodo
humilitas exaltavit eum. Quando autem violenter voluit tenere
regnum, a Samuele audivit, I Reg. XV: Proiecit te Dominus ne
sis rex super Israel
. Et post pauca: Scidit Dominus regnum Israel
a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te
. Sequitur in XIII
capitulo: Duobus autem annis regnavit super Israel, hoc est iuste
rexit populum, in reliquis regni annis quasi tyrannus fuit et non
rex. Tyrannus est qui violenta dominatione populum premit.

Torna all'inizio