Clara Assisiensis: Regula

Pag 2303


tot in terra panem et aquam coram sororibus omnibus, in refectorio
comedat; et graviori poenae subiaceat, si visum fuerit abbatissae.
Interim dum contumax fuerit, oretur ut Dominus ad poenitentiam
cor eius illuminet.
Abbatissa vero et eius sorores cavere debent, ne irascantur vel
conturbentur propter peccatum alicuius: quia ira et conturbatio in
se et in aliis impediunt caritatem.
Si contingeret, quod absit, inter sororem et sororem verbo vel signo
occasionem turbationis vel scandali aliquando suboriri, quae
turbationis causam dederit, statim, antequam offerat munus orationis
suae coram Domino, non solum humiliter prosternat se ad pedes alterius,
veniam petens; verum etiam simpliciter roget, ut pro se intercedat
ad Dominum quod sibi indulgeat. Illa vero memor illius verbi
Domini: Nisi ex corde dimiseritis, nec Pater vester caelestis dimittet
vobis
, liberaliter sorori suae omnem iniuriam sibi illatam remittat.
Sorores servientes extra monasterium longam moram non faciant,
nisi causa manifestae necessitatis requirat. Et honeste debeant
ambulare et parum loqui, ut aedificari semper valeant intuentes.
Et firmiter caveant ne habeant suspecta consortia vel consilia aliquorum.
Nec fiant commatres virorum vel mulierum, ne hac occasione
murmuratio vel turbatio oriatur. Nec praesumant rumores de
saeculo referre in monasterio. Et firmiter teneantur, de hiis quae
intus dicuntur vel aguntur, extra monasterium aliquid non referre,
quod posset aliquod scandalum generare. Quod si aliqua simpliciter
in hiis duobus offenderit, sit in prudentia abbatissae misericorditer
poenitentiam sibi iniungere. Si autem ex consuetudine vitiosa
haberet, iuxta qualitatem culpae abbatissa de consilio discretarum
illi poenitentiam iniungat.

Torna all'inizio