Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 369


ordinarunt, et quia semper principi videbatur accidere,
quod acciderat, versus regnum de Gallia
jam iter accipit veniendi.
CAP. XXI
REX CAROLUS REDARGUIT PER NUNTIOS
REGEM ARAGONUM.
Euntes ergo nuntii regis Caroli firma voce de
proditione redarguunt, adjicientes, quod ipsum
regnum invaserat, maxime quando coepit parare
navigia. Primordialiter regem Carolum, si
fideliter voluisset egisse, debuisset diffidare, ac si
notam proditionis elegisset effugere, denuntiare
primo debuit verbum guerrae, per quod concludunt
et asserunt eum reputari debere merito proditorem,
et ex eo potissime, quod regi Franciae
suam voluntatem per litteras et per nuntios indaganti,
ejus quod egit contrarium intimavit,
expresse respondens, se non invasurum terram
alicujus principis christiani, maxime regis
Franciae ac apostolicae Sedis amici. Quapropter
petebant nuntii praedicti ex parte dicti regis
Caroli, ut terram occupatam consulto dimitteret,
nec errorem assumptum ulterioris excusationis
pallio contegat, quia ea, quam praetendit,
caussa hujusmodi temerarii palliatione erroris
illa est, quam quaerunt improvidi et presumptuosi
cupientes recedere ab amicis.
CAP. XXII
REX ARAGONUM NEGAT SE PRODITOREM, ET VULT
PROBARE DUELLO.
Rex Aragonum ad praedicta terribili robusta
voce respondit, quod non est proditor, nec debet
proditor reputari, nec aliquid proditorie credit
egisse, si vassallis uxoris suae subvenerat, quos
per regem Carolum audiverat multa oppressione
gravari; et, quod veritas in se suffragium habeat,
quae dicit, bello se exhibet, ac singulari cum rege
Carolo certamine probaturum. Super praedictis
autem statim sollemnes nuntios ad regem
Carolum pro parte sua disponit apud Regium
profecturos. Postquam igitur nuntii regis Aragonum,
ex quibus unus erat quidam Judeus de
Messana, forsitan probrose transmissus, ut rex
Carolus, qui novi hostis faciem propinquam videre
non poterat, suos vassallos rebelles contra
eum insultantes verbis et factis cerneret et doleret,
ad regem Carolum pervenerunt, transmissi
fortassis pariter ad explorandum statum exercitus
Gallicorum, et pervidendum partes illas, et
ad se curandum se in malis agendis, regem Carolum
alloquitur in haec verba:
"Ecce, domine rex, regem nostrum bis appellastis

Torna all'inizio