Salimbene de Adam: Cronica

Pag 327


Qualiter ista faciatis, vos ipsi cogitate et iudicate. Non enim
de omni plebe viros eligitis, cum vultis facere cardinales, sed de
parentela vestra, et nepotulos vestros eligitis, ut sint cardinales,
archiepiscopi et episcopi et primates. Et augmentastis honorem
vestrum moderno tempore multipliciter. Nam capellum rubeum
papa Innocentius quartus contulit vobis, ut, cum equitatis, discerni
possitis a reliquis capellanis. Cardinales etiam antiquo
tempore non dicebamini, sed diacones Romane curie et presbiteri
dicebantur similes vestri, id est vestri predecessores; quod potest
manifesto demonstrari exemplo. 'Ingressus Silvester papa ad Constantinum
leprosum': nulla mentio de cardinalibus ibi habetur,
sed dicitur quod duos diacones et V presbiteros duxit secum.
Item beatus Gregorius, antequam papa fieret, diaconus Romane
curie appellatus fuit, non cardinalis; similiter Longobardorum
ystoriographus Paulus multique alii usque ad longa tempora successive.
Quapropter melius denominavit vos abbas Ioachym de Ordine
Floris cardinales nominando, quia revera optime scitis carpere
et emungere et exhaurire marsupia plurimorum. Et Scripturam
truphatorie et truttannice iuxta vestrum irroneum intellectum
exponitis, dicentes, I Reg. II: Domini enim sunt cardinales terre,
et posuit super eos orbem
, id est orbis dominium, eo quod domini
terre sint. Unde illud Iob IX: Sub quo curvantur qui portant orbem.
Sed dicitur Prover. III: Abhominatio est Domini omnis illusor,
et cum simplicibus sermocinatio eius
. Nam illusores ipse deludet et
mansuetis dabit gratiam
. Cum autem aliquem ad cardinalatum
assumitis, dicitis ei: 'Accipe anulum in quo non est angulus, esto
princeps mundi et collega fratrum nostrorum'. Futurum est
enim, ut puto, quod adhuc de vobis sit pontifex summus, id est
papa, ex ambitione dicturus: Numquid non principes mei simul
reges sunt?
Ys. X. Verba fuerunt Senacherib, qui diabolum prefiguravit.
De Christi vero principibus, id est de apostolis, dictum
fuit: Constitues eos principes super omnem terram. Quod vobis
minime convenit, quia, non super omnem terram laboratis et predicatis
sicut illi, de quibus scriptum est: In omnem terram exivit
sonus eorum, et in fines orbis terre verba eorum
. Nam Dominus

Torna all'inizio