Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 23


esset ab ortu, et sic, eius noctis ab existentibus in palatio consumata
uigilia, dormitionis singuli quietem appeterent, per quam complendi
sui uoti desiderata libertas plena pateret eidem. Set O quam desideranti
animo nichil satis festinatur! Quantis enim torquetur
cruciatibus anxiis tunc Medea cum sentit patris famulos in palatio
longa uigilia noctem eludere et inuigilantibus signa cadentia sompnos
nullatenus suadere! Longe igitur expectationis uelut impatiens
nunc huc nunc illuc fertur per cameram inquieta; nunc ad eius se
dirigit [h]ostium exploratura si forte uigilantes ineant de dormitione
tractatum, nunc conuersas ualuas aperit fenestrarum inspectura
per illas quantus effluxerit de nocte ea decursus. Sed tamdiu
talibus uexatur angustiis donec gallorum cantus, dormitionis preco,
undique inualescit, ad quorum monitus vigilantes instantem quietem
appetunt dormiendi. Recubante igitur uniuersa familia regis
et sub noctis tacito circumquaque diffuso silentio, Medea, exillarata
non modicum, quandam anum sibi domesticam et nimis astutam
ad Iasonem caute mittit. Quam ut presentit Iason, subito surgit
a thalamo et, anu comite, lentis incessibus per obscura palatii
gradiens Medee peruenit ad aulam. In cuius introitu astante
Medea, Iason affectuosis verbis salutis pandit oraculum in ingressu.
At illi simili responso reddito per Medeam, gratabundus ualuas
intrauit.
Confestim igitur secessit anus, Iasone et Medea solis in camera
derelictis et firmatis aule ianuis per Medeam, iuxta stratum mirabili
apparatu triclinium Iason, Medea dictante, consedit. Apertis
igitur thesauris suis, quandam ymaginem auream consecratam in
nomine summi Iouis, ut gentilium erat moris, Medea eduxit ab
illis et ea ostensa Iasoni in multo lumine ardentium cereorum,
quibus tota camera fulgore maximo perlucebat, hiis uerbis illum
allocuta est dicens: "Peto a te, Iason, super hanc ymaginem
summi Iouis sacramentum a te michi fidele prestari ut, cum me
totam tue volu<n>tatis exponam arbitrio et impletura sum omnia
que tibi promisi, intemerate fidei puritate te michi perpetuo seruaturum
puro corde iurabis, diuini et humani iuris ab hac hora me in

Torna all'inizio