Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

208


manum consecrationis imponunt, illum prout quiverant
roborantes, licet preceptio regia multis dicatur impetrata
muneribus. Constat tamen regem postea penituisse atque
interventorem penitus odisse legatum. Exinde Gotefredus aliqua
ecclesie studet occupare castella, uni eorum presidens,
quod nominatur Brebia. Qui cum paulo ante Leucum
invaderet, irruentibus ab urbe militibus violenter eicitur amisso
Marchione illo strenuissimo milite, quem loci incole
rupe precipitantes ab lata crudeliter trucidant. Dum hec taliter
agerentur, defungitur apostolicus.
4. Cui parvo dierum intervallo succedit Hildeprandus,
mutato nomine dictus Gregorius, in quo revixit Attonis
illico spiritus, adeo, ut Romam pergens illius sese subderet

Torna all'inizio