Paulus Diaconus: Carmina

Pag 47


Heu fueras teneris, dulcis, tam docta sub annis,
Longaevi ut cuperent iam tua verba senes.
Et quae longa dies aliis praestare puellis
Vix poterat, raptim cuncta fuere tibi.
Te moriente avia iam vivere posse negavit,
Illius et mortis mors tua causa fuit.
Iam thalamus sponsusque tibi parabantur, et inde
Spes quoque iam nobis grata nepotis erat:
Hei mihi, pro thalamo dedimus tibi, virgo, sepulchrum,
Pro taedis miserum funeris officium.
Tundimus heu maesti pro plausu pectora pugnis;
Pro cythara et cantu planctus ubique sonat.
Gemmantem vitem decoxit saeva pruina,
Purpureamque tulit dira procella rosam.
----------------------------------------------------------------
ITEM VERSUS PAULI AD REGEM PRECANDO.
Verba tui famuli, rex summe, adtende serenus,
Respice et ad fletum cum pietate meum.
Sum miser, ut mereor, quantum vix ullus in orbe est;
Semper inest luctus tristis et hora mihi.
Septimus annus adest, ex quo nova causa dolores
Multiplices generat et mea corda quatit.
Captivus vestris extunc germanus in oris
Est meus, afflicto pectore, nudus, egens.
Illius in patria coniunx miseranda per omnes
Mendicat plateas ore tremente cibos.
Quattuor hac turpi natos sustentat ab arte,
Quos vix pannuciis praevalet illa tegi.
Est mihi, quae primis Christo sacrata sub annis
Excubat, egregia simplicitate soror:
Haec sub sorte pari luctum sine fine retentans
Privata est oculis iam prope flendo suis.
Quantulacumque fuit, direpta est nostra supellex,
Nec est, heu, miseris qui ferat ullus opem.

Torna all'inizio