: Sermo de vita beati Cassii Narniensis episcopi (BHL 1638-1639)

Pag 275


tur Sapientiae: Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis
quasi unus ex ipsis, curam illorum habe, ut ornamenta acci-
pias, coronam gloriae sempiternae. Pro subiectorum etiam
qualitate temperantiam, ac simplicitate discretionem, adihi-
buit; suae sanctae doctrinae lac uidelicet administrans inuali-
dis, firmiores reficiens esca ualidiori.
Egregius igitur sacerdos iste sanctus Cassius figuram
monstrauit ipsius patriarchae Iacob, qui cum pasceret gregem
Labani, auunculi sui, cumque ad aquandum duceret uirgas
diuersorum generum, partim decorticatas partimque in canali-
bus posuit, ut oues uarios fetus conciperent; quos ipse pro sua
mercede reciperet. Virgae diuersae intelliguntur sententiae
predicationis, quas iste sanctus, uidelicet Cassius, iustis prepo-
nebat pro qualitate eorum, atque iniustis, ut isti haberent de
promissione uitae eternae, quod amarent, et illi de supplicio
gehenne, quod timerent.
Vita uero ipsius predicationi conueniebat; ut iuxta Apo-
stolicum preceptum, ne ipse reprobus fieret, cum aliis predi-
caret. Ideo namque sanctus Cassius refrenabat enim carnem
suam iugiter, macerando ieiuniis et uigiliis, ut sic continuam
crucem portando sequeretur uestigia sui redemptoris. Quan-

Torna all'inizio