Salimbene de Adam: Cronica

Pag 394


huic, qui dilexit movere pedes suos et non quievit, et Domino non
placuit: Nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata
eorum
. Item Osee XII: Effraim pascit ventum et sequitur estum.
Tota die mendatium et vastitatem multiplicat, et fedus cum Assyriis
iniit et oleum in Egyptum ferebat
.
Quarta istorum stultitia est quia sub disciplina non sunt.
De qua dicit Apostolus, ad Heb. XII: Fili mi, noli negligere
disciplinam Domini, neque fatigeris, dum ab eo argúeris. Quem
enim diligit Dominus, castigat, flagellat autem omnem filium quem
recipit. In disciplina perseverate, tamquam filiis nobis offert se
Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater? Quod si extra
disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulteri
et non filii estis
. Ideo dicit Sapiens in Prover. VIII: Accipite disciplinam
meam et non pecuniam, doctrinam magis quam aurum eligite
.
Item Prover. V: Iniquitates sue capiunt impium, et funibus
peccatorum suorum constringetur. Ipse morietur, quia non habuit
disciplinam, et in multitudine stultitie sue decipietur
. Ideo dicit
Propheta: Disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua
ipsa me docebit
. Item Sap. XII: Cum nobis disciplinam das, inimicos
nostros multipliciter flagellas
.
Quod novitiis et rudibus necessarius sit instructor, demonstrat Apostolus.
Quinta istorum stulticia est quia, cum alie religiones dent
noviter intrantibus, scilicet novitiis, instructores et magistros, qui
eos de bonis moribus et honestis et religiosis et regularibus statutis
et observantiis doceant, isti nullum instructorem habent;
que est magna stultitia, quia, cum bestie et volucres nascuntur
et cetera, statim habent a natura quod debent, anima vero hominis
creatur a Deo sicut tabula rasa, et ideo indiget instructore,
quia, sicut Ieronimus dicit, «agricole, cementarii et fabri, metallorum
lignorumque cesores, lanarii quoque et fullones et ceteri,
qui variam suppellectilem et vilia opuscula fabricant, absque
doctore non possunt esse quod cupiunt». Ideo istis Apostolis,
non Christi, sed fratris Ghirardini Segalelli, qui sine doctore sunt,

Torna all'inizio