Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 335


fieri sapientes et providi. In primo ergo septennio post
receptionem baptismatis et sacramentorum Ecclesiae, intendendum
est principaliter quasi circa unum, ut circa bonam
dispositionem corporis. Sed in secundo septennio,
ut a duodecimo anno usque ad quartumdecimum, est
quasi intendendum principaliter circa duo, ut circa dispositionem
corporis, et circa ordinationem appetitus.
Sed in tertio septennio, ut a quartodecimo anno et deinceps
intendendum est circa tria, ut circa bonam dispositionem
corporis, circa ordinationem appetitus, et circa
illuminationem intellectus. Bona autem dispositio corporis,
ut volentibus vivere vita politica, a quartodecimo
anno et deiceps, est ut assumant fortiores labores quam
hactenus. Nma sicut a septimo anno usque ad 14. assumendi
sunt fortiores labores quam in septem praecedentibus
annis: sic a quartodecimo et deinceps assumenda sunt ulteriora
exercitia quam hactenus. immo omnes labores
praecedentes quartumdecimum annum debent esse leves
et quasi debiles: ex tunc autem assumendi sunt labores
fortiores. Nam et philosophus 8. Poli. ait, quod usque ad
quartumdecimum annum pueri assuescendi sunt ad labores
leves: sed deinde debent assumere labores fortes. Adeo
enim secundum ipsum a quartodecimo anno assuescendi
sunt pueri ad labores fortes, ut ad exercitationem luctativam,
vel ab aliquam aliam exercitationem similem exercitationi
bellicae; ut postea in quoartodecimo anno instructi
in luctativa et in equitativa, et in aliis quae ad militiam
requiruntur, subire possint labores militares: tunc enim est
quis bene dispositus quantum ad corpus, quando habet tale
corpus, quale requirit suum officium. ut tunc miles habet
corpus bene dispositum, quando habet ipsum tale, quale
requirit officium militare. quod sine forti exercitatione
corporis esse non potest. Cum ergo omnes volentes vivere
vita politica, oporteat aliquando sustinere fortes labores
pro defensione reipublicae: omnes volentes vivere

Torna all'inizio