Salimbene de Adam: Cronica

Pag 760


quia illi de Burgo venerunt ad precepta communis Parme, ideo
Parmenses cessaverunt ab opere inchoato et non compleverunt
castrum quod facere disposuerant. Item millesimo supraposito
amplificaverunt plateam communis Novam et emerunt omnes
domos pro communi que circa plateam erant; et debebant facere
aliud palatium et stationes, ad communis utilitatem, ubi antiquitus
palatium illorum de Paganis fuerat valde pulcrum, ut vidi oculis
meis. Postea palatium domini Manfredi de Scipione magis pulchrum,
postmodum macellum beccariorum, tandem commune omnia
sibi emit, cum domibus et turre domini Ruffini de Vernaciis,
que erant e regione ecclesie Sancti Petri. Item quoddam navigium
fecerunt in precedentibus annis, sed parvi valoris fuit: per
antiquum enim alveum descendebat usque ad villam cardinalis Gerardi
Albi, que et villa mea fuit aliquando, quia in illa possessiones
multas habebam, et dicebatur Gainacum; et in inferiori parte
illius ville tortuositatem quamdam faciebat, ut non iret Colurnium
sicut prius, sed per villam Frassenarie naves duceret; verumtamen
et per Colurnium ibat, et per Frassenariam parvi valoris
erat. Item melius ego scirem navigium ordinare ad Parmensium
utilitatem, si haberem dominium totum plenum. Item eodem
anno foderunt longum fossatum prope stratam de Bersello ab
hospitali usque Sorbulum, per quod Gambalonem miserunt, eo
quod omnes campos inferiores, qui erant sub strata, sua inundatione
madefaciebat, ita ut agriculture et agricolis deservire non
possent.
De obitu fratris Bonagratie, generalis ministri Ordinis fratrum Minorum,
anno Domini MCCLXXXIII.

Item, supradicto millesimo, obiit frater Bonagratia, Ordinis
fratrum Minorum generalis minister, in provincia Provincie, in
civitate Avignionis, in vigilia beati Francisci, in Dominica die, et
fuit sepultus in ecclesia fratrum ante maius altare. Et fuit ibi
frater Vitalis, minister Bononie, et precepit ei ut ex parte sua
benediceret omnibus fratribus de provincia sua et ab omnibus

Torna all'inizio