profitemur sacramentis dixerunt: se in aqua et Spiritu Sancto quemadmodum  
et nos, sed nisi ingruat morbi necessitas, non prius quam  
nati infantis XL a  die, baptizare, et tamen dicunt se abusu quodam  
infantes octavo die vetusti moris exemplo circumcidere. Confirmationem  
non norunt: eucharistiam quibus et nostri verbis conficiunt,  
et paenitentiam confitentibus imponunt; sed unctionem extremam  
dixerunt sibi alias iuauditam: christianae ascribendi militiae,  
quemadmodum et nostri eodemque ritu sacris initiantur, qui septem  
singulis diei horis ex officio psalmos dicunt.  
XLIII. Veteris prophetarum legis et novae Domini Iesu Christi  
dogmata tenent earumque libris utuntur: pentateucho Moyseos,  
libris regum, psalterio et libris Salomonis, quos plures quam nos,  
immo omnes a Salomoae scriptos, habere dixerunt; Ieremiam  
item Ezechielem, Isaiam et duodecim minores prophetas noverunt,  
et pariter quatuor evangelia. Scriptorum vero libros apud se esse  
dixerunt: ex Graecis Cyrilli, Gregorii Nazanzeni, Athanasii, Basilii,  
Iohannis Chrysostomi, et ex nostris quaedam Aurelii Augustini. In  
ecciesiasticis etiam ordines sunt qui et apud nostros psalmodatus,  
lectoratus, subdiaconatus, diaconatus et presbyteralis. Patriarcham  
habent et metropolitam unum, et in tanta gentis multitudine episcopos  
vix quinque, ad quos initiorum die tantus est concursus,  
ut, cum multi ex itineris longitudine intereant, plurimi in ea quae  
fit sese episcopo offerentium pressura elisi cadant et a multitudine  
conculcentur.  
XLIV. Aedes sacras et templa habent haudquaquam nostris  
magnitudine et ornatu paria praeter regiam aedem, quam maiorem  
ornatuque splendidiorem esse affirmant quam sit Reparatae virginis  
Florentina. Altaria, ut nostri, lineis aurum gemmasque intextis sternunt,  
sed plura adhibent luminaria: turi autem addunt aromata,  
quibus asserunt nos carere. Hostia utuntur fermentata orbiculataque,  
quam elevant populo inspiciendam, cum sanguinis calicem,  
retineant pro altari. Symbolum graeco more absque Filioque singulis  
horis dicunt. Dominum Iesum, interrogati, dixerunt verum Deum  
et verum hominem fuisse, et in eo duas fuisse naturas et duas  
pariter voluntates.  
XLV. Inquiunt cogi confitentes peccata ad restitutionem ablati, et  
usuram apud eos esse peccatum, nec licere quovis modo quicquam  
praeter mutuatam sortem accipere. Matrimonia servant, quae suis 
  |  
  |