Salimbene de Adam: Cronica

Pag 770


eius, cui dederat principatum Apulie, ivit et pugnavit cum exercitu
Petri Aragonum bello marino, et succubuit ipse cum exercitu
suo et ductus fuit ad carcerem. Nec fuit ibi rex Aragonie, sed
admirandus eius cum suis. Veniens autem rex Karolus Neapolim
post paucos dies a captione filii, congregata contione, dixit quod
filius erat stultus et fatuus et insensatus et quod insipienter
fecerat sine suo consilio eundo ad pugnam, et ideo de eo curare
nolebat, ac si nunquam natus fuisset. Et exheredavit eum et
abstulit ei principatum et dedit illum filio filii capti, quem principatu
privavit, et in signum letitie demonstrande et tristicie amovende
et nove promotionis nepotis per civitatem cum militibus
hastiludium fecit, et sic finxit se longius ire. Verumtamen processu
temporis in gravi articulo fuit, usque adeo ut, quantum ad thesaurum,
ab amicis adiutorium peteret in civitatibus Lombardie.
Unde et Parmenses ei duo milia florentinorum aureorum, id est
mille libras imperialium, amicabiliter succurrendo dederunt. Puto
quod et alie civitates manum ei porrexerint adiutricem. Inter
istos duos reges, scilicet Karolum et Petrum Arágonum, pro regno
Siculorum habendo graves insidie versabantur. Finis istorum ignoratur
adhuc. Agitur nunc annus MCCLXXXIIII, quando hec
scribimus in mense Septembris, in festo Exaltationis sancte Crucis;
et qui diligunt regem Aragonie, multa bona dicunt de eo; qui
vero regem Karulum diligunt, ex eo faciunt istud idem.
Quod civitas Mutine hoc anno destrui cepit, et facte sunt due partes ex ea
preter partem imperialem que diu erat extra. Et pluries sunt congressi
intrinseci cum extrinsecis, et semper extrinseci victoriam habuerunt.
Item eodem millesimo divisa est Mutinensium civitas, et causa
divisionis istius quedam homicidia extiterunt, qua malitiose et
turpiter et disconvenienter iacta sunt, de quibus nulla fuit punitio
vel iustitia observata. Et habitaverunt extra civitatem illi de
Rosa sive de Saxolo et illi de Savignano et Garxones cum suis
amicis, tam popularibus quam militibus. Et possidebant Saxolum
et Savignanum et Monbarançonem. Et breviter omnia loca a

Torna all'inizio