Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 12


ad milites movit tumultum. sublata est decemviris potestas
ipsique damnati sunt.
Anno CCCXV ab urbe condita Fidenates contra Romanos
rebellaverunt. auxilium his praestabant Veientes et rex Veientium
Tolumnius, quae ambae civitates tam vicinae urbi sunt,
ut Fidenae vel Veientium octavo decimo miliario absint. coniunxerunt
se his et Vulsci. sed Mam. Aemilio dictatore et L.
Quintio Cincinnato magistro equitum victi, etiam regem perdiderunt.
Fidenae captae et excisae.
Post viginti inde annos Veientani rebellaverunt. dictator
contra ipsos missus est Furius Camillus, qui primum eos vicit
acie, mox etiam civitatem diu obsidens cepit antiquissimam
Italiae atque ditissimam. postea cepit et Faliscos, non minus
nobilem civitatem. sed commota est ei invidia, quasi praedam
male divisisset, damnatusque ab ea causa et expulsus est civitate.
statim Galli Senones ad urbem venerunt et victos Romanos
undecimo miliario a Roma apud flumen Alliam secuti
etiam urbem occupaverunt. neque defendi quicquam nisi Capitolium
potuit; quod cum diu obsedissent et iam Romani fame
laborarent, a Camillo, qui in vicina civitate exulabat, Gallis
superventum est gravissimeque victi sunt. postea tamen accepto
etiam auro
|| mille librarum, || ne Capitolium obsiderent, recesserunt,
sed secutus eos Camillus ita cecidit, ut et aurum, quod his datum
fuerat, et omnia, quae ceperant, militaria signa revocaret.
ita tertio triumphans urbem ingressus est et appellatus secundus
Romulus, quasi et ipse patriae conditor.
|| circa haec tempora
Hester putatur historia conscripta. || Plato quoque philosophus
his fuisse temporibus perhibetur || .

Torna all'inizio