: Chronicon Novaliciense

Pag 334

APPENDIX


Vespere, quidam homo venit surdus mutusque et contractus,
plenus demonibus, qui ingrediens templum, vociferabatur, nihil
dicens, nisi tantum vocem dans ad sydera. Post spatium unius
hore, concito gradu, ad aram cucurit sancti Petri et amplexatus
est eam, statimque erectus est et vinculum lingue solutum est et
evomens cenulentum sanguinem liberatus est, per intercessionem
sancti Petri, a tot infirmitatibus. Hoc vero nostris oculis vidimus
et testes sumus huius rei.
<IX>. Igitur notum facimus omnibus sanctae Dei Ecclesiaę
fidelibus, presentibus scilicet atque absentibus, de malo quod
passum est monasterium Bremetense ab illo qui nuber abbas visus
aest, Oddo nomine. Nam hic in quodam prelio percussus,
magis causa timoris quam Dei veneratione, ad monasterium Bremetense
pervenit ibique se Deo et sancto Petro atque domno
Gezoni abbati monachum vovit. Interim volventibus annorum
curriculis, erat abbas illius loci senectute flebilis, volentibus
cunctis fratribus, nec non domno imperatore Heinrico se
consentienti, abbatiam alteri dedit. Quidam frater monasterii
deprecatus est abbatem, ut huic supradicto monacho Oddoni
quendam obedientiam de Pollentia subtus eum daret: qui precibus
eius adquievit. Illo namque tempore magna persecutio erat
inter Ardoinum et Maginfredum. Quod sciens predictus monachus,
Oddo scilicet, abiit Ardoinum, postulatus est eum, pecuniam
dante atque pollicente, ut illum abbatem faceret de cella
unde prioratum habebat. Marchio autem dixit se non posse facere,

Torna all'inizio