Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 12


in una eademque infelicitatis damnatione constituis.
Saltem huius – me intuens - gratia, summos
pontifices excepisses, quos iniquum est extimare felicitate
privatos. Cum enim se honesti et optimarum rerum
cura occupatos, cum salutis communis, cum pacis populorum, 5
cum omnium gentium quieti se consulere in
suarum litterarum prohemiis quotidie profiteantur
cum salvatoris vice fungantur in terris rebusque celestibus
mentem applicent, qui possunt, tam sanctis dediti
cogitationibus, non esse felices? Sunt preterea divinarum 10
rerum antistites, quarum cultu nemini dubium
est felicitatem hominibus elargiri. Idem et nostro huic
pontifcis secretario videri convenit, cuius plurime
pontificie epistole sunt in eorum commendationem».
23 Tum ego «In litteris» inquam «meis id primum 15
adverto, quod pontificis esse oporteat officium aut
munus, eas laudes eis tribuens quibus vacare non debent.
De felicitate vero ipsismet existimo esse credendum.
Si enim has suas cogitationes esse affirmant, litteris
autem eorum fidem prestandam esse ipsi suis legibus 20
sanxerunt, non sum ego adeo arrogans, ut eorum
decretis existimem esse ullo modo fidem abrogandam.
Itaque per me felicissimi appellentur licebit, cum ego
illos beatos credam, qui se esse beatos putant».
24 Tum Cosmus «Atqui» inquit «nuper legi longe 25
secus iudicasse pontificem Hadrianum, virum prudentem
et vite sanctitate prestantem. Solitum enim dicere
frequenter accepimus neminem videri sibi Romano
pontifice miserabiliorem nulliusque deteriorem
conditionem esse. Asserebat cathedram illam, in qua 30
residerent pontifices, spinis refertam, pallium, quo
amiciretur, consertum aculeis acutissimis tanteque molis,
ut etiam robustissimos premeret, mitram vero

Torna all'inizio