Guido Faba: Epistole

375


honorando, A. eius fidelis clericus promtum devotionis intime
famulatum. Quamquam necessitatis immensitas meam premat
nimium parvitatem circa scholastica documenta, ubi caro pretio
singula distrahuntur, hoc tamen dicere non audeo vestre commendabili
probitati, sciens et indubitabiliter veritate cognoscens
quod sic liberalitas in vobis sue virtutis posuit claritatem,
quod in persona mea tantum defectum minime sustineret;
unde vestre dominationis meam personam humiliter
recommendans, largitori supplico gratiarum, ut vobis semper
concedat facere que ad honorem vestrum debeant pertinere.
LXXV.
Responsio prelati.
Devotionis tue discretio commendanda nobis litteras noviter
destinatas formavit sagaciter et prudenter, expresse dicere
seu petere dubitando quod recipere curialiter peraffectat.
Unde signa muti provide cognoscentes, in x. lib. bon. tibi
paternali benevolentia providimus, dilectioni tue dantes licentiam
de cetero loquendi libere ac aperte.
LXXVI.
Alia epistola auxilium implorantis.
Innoteat vestre dominabili probitati quod sanus existo
per Dei gratiam in persona et hilaris permaneo, non indigne
fructum expectans debitum de labore. Sane cum finem impediat
et processum indigentia, rebus contraria fructuosis, ut affectum
affectus sequatur, huiusmodi velit obstaculum vestra
prudentia removere.

Torna all'inizio