Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 183


Paris autem superueniens ex transuerso in multa copia gentis
nimium bellicose in Grecos se ingerit cum eadem, qui in arcubus
et sagittis letaliter Grecos primunt, uulnerant, et sepissime morti
tradunt, sic quod Greci sustinere non ualentes ictus letiferos sagittarum,
ex quibus iam multi defecerant, retrocedentes ad eorum
tentoria redire festinant. Quos dum Troyani inspiciunt redeuntes,
eos insequi nullatenus sunt conati sed ciuitatem eorum lentis
passibus intrauerunt. Propter quod eo die prelium fuit diuisum,
laude belli tocius illius diei regi Priamo totaliter attributa.
Sed illucescente mane Troyani mittunt ad Grecos, inducias postulant.
Treuga petita et postulate inducie conceduntur a Grecis,
quarum induciarum tempus in libro non inuenitur expressum. Inter
has igitur inducias corpus regis Persarum in ciuitatem Troye flebiliter
fuit deductum. Luctus fit inde maximus inter ciues et specialiter
a Paride, qui regem ipsum dilexerat integro sinceritatis affectu.
Quare per Paridem extitit ordinatum quod corpus ipsius regis per
terram in regnum Persye fuit transductum, ut rex ipse sepeliretur
ibidem ubi reges antecessores ipsius consueuerunt honore regio sepeliri
et in suorum duorum presencia filiorum qui regi superstites
erant eidem.
Durantibus autem ipsius treuge concessis induciis, iam tempus
aduenerat in quo debebat defuncti Hectoris in ciuitate Troye anniuersarium
celebrari. In quo Troyani constituerunt seruari sollempniter
xv dies luctus et post eos dies celebranda quedam festa
funeraria statuerunt, prout tunc regum et maiorum nobilium gencium
moris erat. Inter has igitur inducias secure Greci intrabant
ciuitatem et Troyani securi se conferebant ad Grecorum castra.
Tunc Achillem quidam inconsultus rapuit appetitus ut Troyam uellet
adire uisurus urbem et sollempnitatem anniuersari supradicti.
Inermis igitur ad ciuitatem se contulit et Appollinis templum intrauit,
ubi corpus Hectoris collocatum extiterat, ut est supra relatum.
Ibi enim multitudo uirorum et nobilium mulierum anxiosos gemitus
coram Hectoris corpore protrahebant. Erat enim tabernaculum

Torna all'inizio