| celum et terram, et quae sunt in eis. Nam deos, quos iubes me
 adorare, non sunt dii, sed sunt demonia, et ideo non licet michi
 adorare eos, quia Christiana sum». Preses dixit: «Accede igitur
 et sacrifica Christo tuo». Seraphia respondit: «Ego cotidie illi
 offero sacrificia adorans illum et deprecans die ac nocte». Preses
 dixit: «Et ubi est templum Christi tui, uel quod sacrificium illi
 offers?». Serapia respondit: «Vt me ipsam mundam exhibeam
 per castam conuersationem, et ut alios adducam ad illam professionem
 per ipsius misericordiam». Preses dixit: «Hoc est templum
 Dei et sacrificium Christi tui?». Serapia dixit: «Maius nichil est
 quam uerum Deum cognoscere et pie uiuere et illi seruire». Preses
 dixit: «Ergo tu es ipsa templum Dei tui, ut dicis». Seraphia
 respondit: «Si, ipso iuuante, munda permansero, illius sum templum;
 sic enim dicit Diuina Scriptura: “Vos estis templum Dei uiui
 et Spiritus Dei habitat in uobis”». Preses dixit: «Si ergo uiolata
 fueris, desinis esse templum Dei tui». Seraphia respondit: «Dicit
 Scriptura Diuina: “Si quis templum Dei uiolauerit, disperdet illum
 Deus”».
 Preses autem peccatum ignorans, iussit duobus iuuenibus lasciuis
 Egyptiis eam tradi, ut eam per integram noctem uterentur:
 | 
 |