Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 154


29. Per haec tempora Vulgarum dux Alzeco nomine, incertum quam ob causam,
a sua gente digressus, Italiam pacifice introiens, cum omni sui ducatus exercitu ad
regem Grimuald venit, ei se serviturum atque in eius patria habitaturum promittens.
Quem ille ad Romualdum filium Beneventum dirigens, ut ei cum suo populo loca ad
habitandum concedere deberet, praecepit. Quos Romualdus dux gratanter excipiens,
eisdem spatiosa ad habitandum loca, quae usque ad illud tempus deserta erant, contribuit,
scilicet Sepinum, Bovianum et Iserniam et alias cum suis territoriis civitates,
ipsumque Alzeconem, mutato dignitatis nomine, de duce gastaldium vocitari praecepit.
Qui usque hodie in his ut diximus locis habitantes, quamquam et Latine loquantur,
linguae tamen propriae usum minime amiserunt.
30. Igitur extincto, ut diximus, aput Siciliam Constante augusto, punitoque
qui ei successerat Mezetio tyranno, Romanorum regnum Constantinus, Constantii
augusti filius, suscepit regendum, Romanisque principatus est annis decem et septem.
Constanti sane temporibus Theodorus archiepiscopus et Adrianus abbas, vir aeque
doctissimus, a Vitaliano papa missi in Brittaniam, plurimas ecclesias Anglorum doctrinae
ecclesiasticae fruge foecundarunt. E quibus Theodorus archiepiscopus peccantium
iudicia, quantis scilicet annis pro unoquoque peccato quis poenitere debeat, mirabili et
discreta consideratione descripsit.
31. Insequenti post tempore mense Augusto a parte orientis stella cometis
apparuit nimis fulgentibus radiis, quae post semet ipsam reversa disparuit. Nec mora,
gravis pestilentia ab eadem parte orientis secuta, Romanum populum devastavit. His
diebus Domnus papa Romanae ecclesiae locum qui Paradisus dicitur ante basilicam
beati apostoli Petri candidis et magnis marmoribus mirifice stravit.
32. Hac tempestate Francorum regnum aput Gallias Dagipertus regebat, cum

Torna all'inizio