: Assise regum regni Sicilie

Pag 78


propter fragiliorem sexum subveniendum decrevimus sicut decet, et quatenus oportet.
11. De sacrilegis consiliis
Disputari de regis iudiciis, consiliis, institutionibus et factis non oportet;
talis disputatio par sacrilegio computatur.
Multe leges sacrilegos severissime punierunt, set pena moderata est
arbitrio iudicantis, nisi forte manu facta templum dei fractum est violenter,
aut dona et vasa sacra noctu sublata sunt, hoc enim casu capitale est.
12. De crimine maiestatis
Quisquis cum milite uno aut pluribus seu privato villano scelestam
inhierit factionem aut factionis dederit vel susceperit sacramentum, de nece
etiam virorum illustrium, qui consiliis et consistorio nostro intersunt, cogitaverint
et tractaverint, eadem enim severitate voluntatem sceleris qua effectum
puniri iura voluerint, ipse quidem ut pote reus majestatis gladio
feriatur, bonis eius fisco addictis. Filii vero eius nullum unquam beneficium
sive a nostro beneficio seu iure confertum optineant;sit ei mors solacium
et vita supplicium. Quod si quisquam de factiosis mox sine mora
factam detexerit, et premio a nobis et honore donabitur.
Is vero qui usus fuerit factione, si vero tamen incognita adhuc patefecerit
et conciliorum archana absolutione tantum ac venia dignus habebitur;
sic tamen, si suis assertionibus veri fides fuerit opitulata, laudem
maximam et premium a nostra clementia consequetur; alioquin capitali
pena plectetur.
Crimen maiestatis post mortem rei etiam incipit et tractatur, et rei memoria condempnatur adeo ut quicquid contraxerit, fecerit, statuerit, a die criminis
nullam habeat firmitatem; hoc crimine qui parentem purgaverit, eius successionem meretur.

Torna all'inizio