| venerabilem synodum firmissime servare in perpetuum nitimur . Item alia:  Victor
 Anastasius, pius, felic, inclytus, triumphator, semper augustus, Hormisdae sanctissimo
 ac religiosissimo archiepiscopo et patriarchae ; et post:  Suavis opinio ad memoriam
 nostram bonitatem paternae affectionis vestrae adduxit, ut illa requiramus, quae Deus
 et salvator noster sanctos apostolos divino sermone docuit, ac maxime beatissimum
 Petrum, in quo fortitudinem ecclesiae suae constituit. His ita praefatis, hortamur
 synodale concilium fieri, cui mediatorem se apostolus vester faciat, ut contentionibus
 omnibus amputatis, unitas sancta sanctae restituatur ecclesiae . Et item:  Gloriosissimo
 et clementissimo filio Anastasio augusto Hormisda Dei gratia patriarcha. Gratias
 agimus supernae virtuti, quae per vestrae pietatis affatus diuturnum dignata est terminare
 silentium, tale praestans collocutionis exordium, ut de vestrae clementiae prosperitate
 laetemur et ad unitatem, Deo donante, reverti posse sanctam confidamus
 ecclesiam . Itemque:  Pax est enim totius bonitatis quies, qua nihil unquam ad catholicae
 fidei cultum validius, nihil aestimari oportet excelsius; hanc scilicet et facere et
 sustinere convenit, qui sacrarurm scripturarum probabilis cupit esse discipulus. Hanc
 omnium bonorum matrem et nutricem Christum dominum nostrum suis constat praedicasse
 discipulis, dicens: ¡¥Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis¡¦ .
 3. Quid igitur, Paterini? Ecce ipsum Christum dominum nostrum huius pacis
 largitorem habetis, ecce tandem pacem suos apostolos praedicare saepius audistis et
 cognovistis, ecce cum apostolicis caeterisque sanctissimis viris modo imperatores christianissimos
 intellexistis in hoc divinae pacis munere ingenti nisos cura, quatenus eam amplificarent,
 ampliatam servarent. Ad haec Henricus rex dispensatione divina in regno
 successit, ut eiusdem pacis tutor existeret, sine controversia vestri pastoris regnum
 gubernaret. Illud enim ei divinitus datum testatur liquido Daniel propheta:  Domini
 est , inquit,  regnum, et cui vult, dabit illud . Igitur iamiam animadvertite, obsecro,
 prophetam non vestri papae regnum, sed regnum dixisse Dei, a quo omni ambiguitate
 exclusa Henrico regi datum esse cognoscitur. In H?Ëenrici] itaque regis laesione pacis
 auctorem, pacis praedicatores pacisque tutores insolentia vestri papae pariter omnes
 laesos esse, cunctorum sententia absoluta est. Vos tamen, Paterini, dicere creberrime
 soletis propter Deum fieri defensionem, qua Gregorium vestrum defenditis papam, dicentes,
 quia sanctus in sede sedet sancta. In qua quidem sententia periculum suspicor
 latere, quippe non planum habet intellectum; cum divina potentia praedicet pacem, ille
 infert paci bellum, de quo ipsa dicit veritas:  Qui non est mecum, contra me est . Hunc
 igitur talem reum defendere propter Deum nihil aliud est, ut ego sentio, nisi offendere
 Deum propter Deum. Quanquam autem in hac ambiguitate aruspicis divinatione opus
 esse videatur, potius tamen censoris sententia audiatur. Basilius augustus inter caetera:
 Eos vero, qui concusserint sanctam Dei ecclesiam et pacem totius mundi, et omnia,
 quae Calcedoniae contra diffinitionem fidei expositionemque et in evacuationem symboli
 CCCX et VIII patrum atque in confirmationem Nestorii blasphemantis dicta vel acta
 sunt in hac urbe et ubique per singulas ecclesias, consumi igni sancimus atque anathematizari
 ab omnibus ubique metropolitanis episcopis; postremo universam heresim et
 eos, qui aliquid quocunque modo quolibet tempore contra symbolum seu sententiam seu
 sermonem seu praedicationem apostolicam tentaverint, anathematizari praecipimus .
 Audistis ergo et istius imperatoris benignissimi pietatem, quam pro sancta habuit
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 
 
 
 30
 
 
 
 
 35
 
 
 
 
 40
 
 
 
 
 |