Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

189


armans contra illum monachorum cum famulis conspirationem.
Alium vero a cenobio sancti Vincentii modo repellit
eodem symoniace ordinationis arguens illos. Quid plura?
Cuncta simul usurpat ecclesiastica iura expulso ab urbe
pontifice, cuius fuerat a progenitoribus miles ipse. Mirabile
prodigium, nec auditum neque visum a seculo, set mirabilius,
quod Romanus favet asscensus. Quod quidem multis
probatur indiciis, cum sepenumero mittantur ei legationes
et littere apostolicis prenotate sigillis, quibus fatetur se in
suis gestis Romanis obtemperare preceptis. Qua velut auctoritate
suffulta ipsa vulgalitas symoniaca occasione divina
execratur officia, cum, quid sit inter dextram et sinistram,
prorsus ignoret. Preterea gloriatur Arlembardus idem ab

Torna all'inizio