: Chronicon Novaliciense

Pag 320

APPENDIX


atque universę Erupę rector, doctrina vere ecclesiasticęve
sapientię, intimamus vestrę sanctitati ac clementię nobilitatique
ingenue, quod prescriptus marchio, qui restruxit monasterium
in supradicto oppido, convocavit eo omnes monachos antiqui
coenobii, quia, supervenientibus Sarracenis, erant dispersi in diversis
provinciis per alia monasteria, relinquens ibi non ex<i>guam
partem sui prędii. Sed moderno tempore, quod ille aliique
sibi consimiles bonitate sancto concesserunt loco, alter insanus
et inmani amentia detentus penitus abstraxit. Nimirum marchio
Arduinus, rapax lupus latens sub imagine candide ovis ingensque
destructor Ecclesiae Christi, ferme predictum destructum
habet cęnobium nisi, quod superest, misericordia Dei suaque
clementia ac summa pietas nos famulos tuos respexerit. Namque,
ut accepimus ab antiquis et venerabilibus eiudem loci patribus,
hoc cęnobium semper fuit subditum defensionis pape
Romani quoniam quidem constructor et octor eiusdem reliquid
ipsum dicioni eterni Regis et gubernaculo clarissimi apostolici
basilice cunctarum basilicarum excellentissimę, inexplicabiliter
deprecans illum atque suppliciter postulans, quo<d> pro dilectione
summe individueque Trinitatis, si aliquid infortunium casu
eveniret abbati ipsius loci cum monachis, prelibatus papa, sicut
pius et acer pastor defendit custoditque afabre gregem suum a
laceracione atrocium ferarum, ita conservaret illos ubique et salvaret,
succurreret eisdem ac subveniret ac a persecucioneque
pravorum homini eos liberaret. Quapropter, sanctissimę vates,
conpetenter vestrę clemencię benignitatem requirimus suppliciterque
propriam ingenuitatem vestri idalmatis flagitamus, ut
pro summa veneracione cunctitonantis Genitoris, qui condolens
humanam propaginem esse dampnatam atque neci subiectam
probo corruptelaque protoplasmatis, tradidit unigenitam prolem
morti, quatinus reduceret famulum ad pristinum inmortalitatis
aeterneque beatitudinis statum, dignemini nobis consulere
nec ne faustę cunctis in necessitatibus subvenire nostris, quoniam
aut per vos veniet salus nobis, post cosmi Conditorem, aut
omnino dimittemus locum istum. Siquidem tanta est feritas prenotati

Torna all'inizio