Salimbene de Adam: Cronica

Pag 393


prius fecit, postea docuit. De eius obedientia dicit Apostolus,
ad Phili. II: Humiliavit semet ipsum factus obediens usque ad mortem,
mortem autem crucis
. De eius paupertate dicit Apostolus,
II ad Cor. VIII: Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu
Christi, quoniam propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut
illius inopia vos divites essetis
. Item Mat. VIII: Vulpes foveas
habent et volucres celi nidos, filius autem hominis non habet ubi
caput suum reclinet
. De eius castitate sufficiunt supradicta.
Et sicut beatus Augustinus dicit loquens de matre Christi:
«Cum de peccatis agitur» et cet., sic et de filio eius penitus est
dicendum.
De stultitiis Apostolorum fratris Ghirardini Segalelli, que multe sunt, sed XII
ponamus tantummodo, et sufficit nobis.
Item require infra, carta CCCCLXXIIII.

Ulterius de Apostolis fratris Ghirardini Segalelli dicendum est
quod multiplex est eorum stultitia. Et prima, quia acephali
sunt, id est sine capite; que est stultitia magna, quia, sicut dicit
Sapiens in Prover. XI, ubi non est gubernator, populus corruet.
Ideo vox demonum potest esse illa que habetur I Macha. XII:
Non habent principem et adiuvantem. Nunc ergo expugnemus illos
et tollamus de hominibus memoriam eorum
.
Secunda istorum stultitia est quia vadunt soli aliqui eorum.
Quod Christus non docuit, immo, sicut scribit Luchas, X, misit
illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat
ipse venturus
. Hinc Sapiens dicit, Eccle. IIII: Melius est duos
simul esse quam unum: habent enim emolumentum societatis sue.
Si unus ceciderit ab altero fulcietur. Ve soli! Quia, cum ceciderit,
non habet sublevantem. Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo;
unus quomodo calefiet? Et si quispiam prevaluerit contra proximum,
duo resistunt ei
.
Tertia istorum stultitia est quia tota die sunt vagabundi et
ociosi et discurrentes per mundum sine utilitate. Ideo de talibus
conqueritur Dominus, Iere. XIIII: Hec dicit Dominus, populo

Torna all'inizio