postremo adoptatione filius fuerat.  || iste quia Claudius Tiberius  
Nero dicebatur, eleganter a iocularibus Caldius Biberius Mero ob  
vinolentiam nominatus est. satis prudens in armis satisque fortunatus  
ante sumptum imperium sub Augusto fuit, ut non inmerito  
rei publicae dominatus ei committeretur. inerat ei scientia  
litterarum multa, eloquio clarior, sed ingenio pessimo truci avaro  
insidioso, simulans ea se velle, quae nollet, his quasi infensus,  
quibus consultum cupiebat, his vero, quos oderat, quasi benivolus  
apparens, repentinis responsionibus aut consiliis melior quam  
meditatis. ||  nusquam ipse pugnavit, bella per legatos gessit suos.  
quosdam reges ad se per blanditias evocatos numquam remisit, in  
quibus Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in provinciae  
formam redegit et maximum civitatem appellari nomine suo iussit,  
quae nunc Caesarea dicitur, cum Mazaca antea diceretur. hic tertio  
et vicesimo imperii anno, aetatis septuagesimo octavo  || cum inmani  
furore insontes, noxios, suos pariter externosque puniret, resolutis  
militiae artibus Armenia per Parthos Moesia a Dacis Pannonia  
a Sarmatis Gallia a finitimis gentibus direptae sunt. || ipse  
 ingenti omnium gaudio mortuus est in Campania.  || huius imperii  
quinto decimo anno dominus Iesus Christus praedicationis suae  
sumpsit initium, || octavo quoque et decimo eiusdem anno Iesus  
Christus filius Dei pro nobis sese morti offerens crucifixus est. ||  
 Successit Tiberio C. Caesar cognomento Calicula, Drusi privigni  
Augusti et ipsius Tiberii nepos, sceleratissimus et qui etiam  
Tiberii dedecora purgaverit. bellum contra Germanos suscepit et  
ingressus Suaviam nihil strenue fecit. stupra sororibus intulit, ex  
una etiam natam filiam cognovit. cum adversum cunctos ingenti  
avaritia libidine crudelitate saeviret, interfectus in palatio est anno  
aetatis suae xxxix, imperii tertio, mense decimo, dieque octavo. 
Post hunc Claudius fuit, patruus Caligulae, Drusi qui apud  
Moguntiacum monumentum habet filius, cuius Caligula nepus erat.  
hic medie imperavit, multa gerens tranquille atque moderate, quaedam  
crudeliter et insulse. Brittanis intulit bellum, quo nullus Romanorum  
post C. Caesarem attigerat, eamque devicta per Cn. Sentium  
et A. Plautium inlustres et nobiles viros triumphum celebrem  
egit. quasdam insulas etiam ultra Brittanias in Oceano positas imperio 
  |  
  |