Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 359


morti finaliter succumbamus. Sane labor iste
nullatenus nos gravabit: proponimus enim
quod nostra et Siculorum sit de caetero salus
una, ac totius discrimen periculi sit commune;
sed nec nos, nec vos amodo, si contingat, moriemur
inulti, neque enim malorum vestrorum
sumus ignari, quia vos credimus majora perpessos,
quam referat lingua vestra. Forsitan
haec vobis meminisse juvabit in posterum; revocate
igitur animos, et timorem dimittite maestuosum,
et dicite Siculis, quod relegent metum
a cordibus, et ab animis secludere curas
curent. Nam ipsos cito tutos nostro auxilio faciemus,
qui eos viribus totis intendimus, expositis
nostris opibus, adjuvare. Ille autem, qui
coelum serenat nubilum, et placat concitas
tempestates, nobiscum Siculos confovebit, et
nostra eorumque consilia in melius reformabit".
CAP. X
Nuntii regis Aragonum summum pontificem
adeunt.
Veniunt post haec ab oris Africae nuntii regis
Aragonum ad mare Tyrrenum duabus galeis
velocibus, et in littoribus carnitanae plagiae
applicantes, galeas inibi arctis ancorarum morsibus
alligarunt, et quos illuc confisos tabularum
juncturae mare divexerat, deinde apud Montem
Flasconem, ubi summus pontifex aextivabat,
equorum conducit suavius ambulatus. Ibi ergo
occurrit domini Papae praesentia, et in omni
consistorio explicant, quod pectore simulato congestant,
ac verba referunt verisimilibus colorata
figmentis, quorum relatio et supplex petitio esse
tales forsitan potuerant:
"Sanctissime pater et domine, fides regum Aragoniae
vobis et fratribus vestris est nota, manifesta
est etiam probitas personarum, et quantumcumque
sancta romana Ecclesia omnes reges
occidentales fideles invenit, illos tum fidelissimos
ad servitia fidei habuit et constantes;
eorum namque labores et studia contra infideles
christiani nominis indefesse versata sunt;
omnes orbis angulos vere de iis jam fama replevit,
quod scilicet rege Hispaniae dumtaxat
excepto, qui cum Saracenis quotidianis insultibus
fatigatur, non sit memoria alicujus principis
christiani, cujus opera contra inimicos
Crucis claruerint praeconio tantae laudis quantae
esse gloriae regis Aragonum meruerunt.
Ecce, pater sanctissime, dompnus Petrus rex
noster, merita cupiens adaequare parentum, et
eorum per omnia vestigia laudabilia prosequi,
collectis undique suis viribus et congestis, ac
suis subditis praeter solitum contributionibus
propter haec indigne gravatis, contra barbaros
copiosum comparavit exercitum, et classem
paravit sub spe tantum Illius, cujus nominis
ipsi barbari sunt blasphemi, nec non et sub fiducia
recipiendi ab apostolica Sede, quam matrem

Torna all'inizio