misericordiam expectantes atque putantes, quod imperator 
civitatem intrare subito eis concederet et in ipsa solito more 
habitare. 
Unde ipse imperator die Lune, que fuit sextus dies ante 
kalendas Aprilis, Mediolanum venit cum principibus suis et 
Cremonensibus, Papiensibus quoque et Novariensibus atque 
Cumensibus et Laudensibus et cum illis de Seprio et de Martesana. 
Precepitque Laudensibus, ut portam Orientalem, que 
vulgo Arienza dicitur, totam destruerent; Cremonensibus vero 
portam Romanam demoliendam commisit, Papiensibus portam 
Ticinensem, Novariensibus portam Vercellinam, Cumensibus 
portam Cumacinam, illis vero de Seprio ac de Martexana 
portam Novam. Qui omnes in tantum ad destructionem 
conati sunt, quod usque ad proximam diem dominicam olivarum 
tot de menibus civitatis consternavere, quod ab initio 
a nemine credebatur in duobus mensibus posse dissipari. 
Et, ut vere opinor, quinquagesima pars Mediolani non remansit 
ad destruendum. Remansit tamen fere totus murus 
civitatem circumdans, qui adeo bonus et de magnis lapidibus 
confectus fuerat et quasi centum turribus decoratus, quod,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |