voce clamavit: «He domine», inquit, «meus, si cum  
Deo es, sicut credo, preces pro me ad eum funde et oculorum  
michi lumen restitue». Et hoc dicto statim illuminatus est.  
Nonnulli quoque ęgroti ad eius tumulum venientes redditi sunt  
sanitati. Nam et ipsum eius sepulchrum velut multis plenum  
aromatibus redholebat. Et ita a Deo meruit honorari  
post mortem qui pro eius amore, dum viveret, carnalium parentum  
sprevit hereditatem. 
XXXVIIII. Interea Romualdus, audiens quia beatissimus  
vir Bonifatius martyrium suscępisset, nimio desiderii  
igne succensus ut pro Christo sanguinem funderet, Ungriam  
mox ire disposuit. Interim tamen dum in ipsa intentione  
persisteret, brevi tempore tria constituit monasteria: unum  
videlicet in Valle de Castro, ubi nunc sanctissimum corpus eius est  
conditum, aliud prope Isinum fluvium, tertium iuxta 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15
  |