Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 88


Creatori debite famulatur. 4 Attende igitur, o lector, lege
continue, disce serie et lecta memorie recommenda que tibi de
mensa Domini apponuntur, quoniam in hiis utilitas euidens
apparebit, non momentanea set eterna, non uilium diuitiarum set
celestium epularum, non tantum ad corporis incrementum uerum
etiam ad anime salutiferum nutrimentum.
5 Nota ergo studiose et teneas diligenter quod in scripturis quatuor
uirtutum genera designantur. 6 Prime sunt pollitice, secunde
purgatorie, tertie iam purgate, quarte uero exemplares
merito sunt uocande, de quibus omnibus et primo de polliticis
uideamus.
7 Pollitice uirtutes dicuntur ciuiles que conueniunt illis qui rem
publicam cum ratione gubernant. 8 Purgatorie conueniunt
illis qui proposuerunt se a secularibus negotiis sequestrare, et
uitam ducere innocentem. 9 Tertie conueniunt illis qui omnia
postponentes in celestium contemplatione uersantur. 10 Quarte
in solo Deo consistunt, et ideo exemplares dicuntur, quia cetere
uirtutes illas imitari tenentur.

Torna all'inizio