Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 147


amplam sui generis parentelam. At ille negans et saluacionem
suorum Grecorum et sue patrie non obmittens rogat Hectorem ut,
si tanta affeccione ducitur erga eum, faciat et procuret quod Troyani
amplius eo die bellare desistant et quod Grecos fugientes amplius
non sequantur sed ut Troyani ad urbem redeant, Grecis eo die in
pace dimissis. Annuit infelix Hector. Quare incontinenti, emisso
tubete sonitu, omnes Troyanos retrocedere et a bello desistere
facit et mandat. Iam Troyani in Grecorum naues ignem inmiserant,
iam omnes naues finaliter excussissent, sed ad uocem et
mandatum ducis eorum omnes totaliter destiterunt et multo dolore
commoti ad ciuitatem redeunt et ingrediuntur in ipsam. Et ista
fuit tam leuis causa quare Troyani illo die ab obtentu eorum uictorie
cessauerunt, ad quam postea nunquam potuerunt, fatis contradicentibus,
peruenire.
[Incipit liber xvius de iiio bello, vrbis Troie obsidione
iam firmata. ]
Portis igitur ciuitatis securis seris et repagulis veniente nocte
firmatis, parum ante surgentem auroram Troyani uiri pugnantes et
qui sani erant arma capiunt, armantur ex eis, expectantes diei
lucem, ut ad iussum Hectoris ducis eorum ad bellum exeant contra
Grecos. Sed die facto Greci ad regem Priamum nuncios transmiserunt,
petentes mensium duorum inducias, treuga firmata.
Quod rex Priamus et Hector ex maiorum eorum exercitus consilio
concesserunt. Greci uero interim mortuos eorum quos uoluerunt
tradiderunt funerarie sepulture; ceterorum autem corpora mortuorum
statuerunt igne consumi. Achilles uero, qui de morte Patrocli
solari non poterat, de morte ipsius mestis et flebilibus uocibus in
multo flumine lacrimarum diucius lamentatur. Demum, constructa
Patroclo ex insignibus marmoreis lapidibus sepultura, Patrocli corpus
in ea in multo honore fecit Achilles humari et secura firmitate
recondi. Sic Grecorum maiores corpus Prothesilai in quodam cenothaphio
marmoreo in opere nimium prec<i>oso statuerunt in
honore maximo, ut moris tunc erat maiorum nobilium sepeliri. Interim

Torna all'inizio