Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 104


heretice? Numquid tam grande scelestissimi piaculi nefas paruipendere
inultum putas? Petrum accusas clauicularium regni caelorum,
Paulo detrahes magistro omnium ecclesiarum. Euangelistae
autem atque prophetae, quorum inuiolabilia non es confusus oracula
mutilare, ipsi se ulciscantur de te. Helarium namque beatae
memoriae pectauiensis sedis antistitem cur lacerare non parcis? Post
illud quoque, quod propter Arrium pertulit, cur illi nunc alium
minaris exilium? Nam in ea disputatione duodecimi libri, in qua
ille modis omnibus contradicit his, qui Christum filium dei adoptatiuum
conantur adserere, sumentes de sacra historia paternae
uocis testimonium, quia de hebraeorum electae gentis prosapia, quasi de
uno quolibet homine, qui per adoptionis gratiam uocatus est in
sortem filiorum, loquitur dicens: Filius primogenitus meus Israhel,
ex eo tu illum infamare non desinis adoptatiuum Christum dei
filium docuisse. Ait enim idem ipse in libro duodecimo de eo quod
electio et uoluntas in filio sit adoptiuo. Hoc tu dicis, non Helarius.
Deinde autem ponis Helarii uerba, sed non iuxta sensum eiusdem
doctoris. 'Vbi enim', ait, 'natiuitas est, ibi filius meus dilectus. Vbi
uero electio est ex gentibus et adoptio per uoluntatem est, ibi filius
primogenitus meus'. In quibus uerbis uidetur tibi Helarium diuisisse
unum Christum more tuo, quatenus sit ex parte filius patris
dilectus et ex parte primogenitus non dilectus sed per adoptionem
filius, cum ille generationem nati ex deo patre in dilecti nomine
certatim distinguere ab ea, quae dicitur adoptio, studuerit, et in
primogeniti hoc in loco appellatione, uocationem illius populi prae
cunctis gentibus factam per adoptionis gratiam in filii uocabulo
uoluerit demonstrare.
III 20 (III 20) Prolixius igitur disceptationis super hoc negotio
explicata serie sic ait: 'Nam licet primogenitus meus, hoc est

Torna all'inizio