Guido Faba: Dictamina rhetorica

89


in proximo sic mihi succuras de mea parte fructuum
communis patrimonii quod habemus, ut occasione discordie
procul mota, honorem de mea scientia, cum revertar, simul
recipias et profectum.
VIII.
Responsiva ad predictam.
Excusari non possum, sed incusatione debita inculpari;
quoniam, etsi diversa me negotia conturbarent, tamen omittere
debui omnia, ut vestre persone solummodo providerem. Quamobrem
a discretione vestra postulo veniam de commissis, et
vobis mitto per latorem presentium C. lib., quibus omnem vestram
indigentiam repellatis.
IX.
Item alia de fratre ad fratrem scholarem.
Intellexi, de quo meus animus multiplici doloris aculeo
conturbatur, quod in scholis gravis infirmitas vos detinuit his
diebus; quod tanto vehementius me afflixit, quanto vestram
personam reputo cariorem pre cunctis aliis huius mundi.
Cum itaque post morbum quies et cautela querantur, ne recidiva
consurgat, priorum deterior innovatrix, vestram non desino
prudentiam deprecari, quatenus, confortatione recepta, sic litterali
scientie insistatis, ne per qualitatem substantia corrumpatur
vel subiectum accidentibus vitietur.
X.
Responsiva ad predictam.
Visitavit me Dominus in persona, ut eum cognoscerem
creatorem, a cuius mandatis temere deviabam prevaricationis
filios imitando. Cum illius sim misericordia liberatus, qui non
mortem sed conversionem desiderat peccatoris, et ab anima
tua tibi convenit molestiam removere, nostraque te decet

Torna all'inizio