Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 182

Liber III


Id autem per communes locos faciendum: nam proprios cuiusque vel affectus vel materiae referre infinitum esset. Igitur, ut de amore primum dicamus, si quem ad amorem cuiusquam vel hominis vel rei statuerimus allicere, dabimus in principio operam, ut quam maximam possumus benevolentiam, fidem atque autoritatem nobis apud lectorem comparemus. Quae quidem tametsi in omni persuasione atque adeo in omni materia facienda sunt, in affectibus tamen movendis praecipua esse debent. Amicus enim, nisi assentiatur iis quae dicuntur eumque qui dicat, quodammodo vereatur, non facile movetur. Ac de benevolentia quidem comparanda superius satis abundeque diximus. Fidem comparabimus, si nos eius rei, de qua scribimus, scientiam aut experientiam habere ostendemus: si nos ab omni adulandi aut fallendi suspicione liberabimus: nostramque naturam ab his rebus semper alienissimam, idque illi exploratum esse, aliquo, si opus erit, exemplo aut testimonio demonstrabimus. Item, si nostram in eum voluntatem, benevolentiam, fidem, si nostra officia, nostram amicitiam commemorabimus, si quantum ei nostra consilia, nostrae admonitiones hactenus profuerint, commemorabimus. Item, si nobis eum semper credidisse et de nostra fide periculum

Torna all'inizio