Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 54


amicicie noticia sim coniunctus, et ideo eius exaudire precamina
non michi cedit ad uotum. Nouit enim ipse rex tuus me
in ultionem cuiusdam facinoris cum quibusdam aliis Grecie nobilibus
aduersus Laumedontem regem, eiusdem criminis patratorem,
cum exercitu contulisse, et in mei cruoris effusione non modica bellicis
armis Troyanam vrbem primum intrasse, propter quod, ex militie
tocius assensu, in mee uictorie premium michi tradita fuit Exiona
ad faciendum de ea mee arbitrium voluntatis. Quod non leue
munus michi datum arbitror extitisse, cum et nimia speciositate
sit ipsa decora, multis insignita doctrinis, et laudabilium morum
compositione uenusta. Non est ergo michi tam leue rem tam reddere
preciosam et in tanto mee uite discrimine quesitam. Dic ergo
regi tuo Exionam obtinere non posse nisi per acumen gladii trucidantis
et teipsum reputo fatuum ualde factum quando de tali legatione
pondus assumere uoluisti, cum scire deberes manifesto discrimini
te proinde subicere et in eorum potentia qui te et tui similes prosequuntur
stimulis hodiosis. Recede igitur ab hac terra festinus.
Quod nisi instanter feceris, scias te sine dubio mortis periculum incursurum. "
\*
Quod Anthenor audiens illico festinauit ad nauim et intrans in
ipsam statim uentorum ductibus se commisit et ipso nauigante feliciter
peruenit Achayam, ubi reges Castor et pollux, de quibus
supradictum est, moram insimul protrahebant. Ad hos Anthenor,
de naui descendens, accessit, et eis exposita sue legationis forma sibi
date per Priamum de sue restititione sororis et illatis ab ipsis iniuriis
sine causa, de suorum morte parentum, sue vrbis excidio, et de rerum
depopulatione suarum, ad predicta exposita per Anthenorem sic Castor
irato sermone respondit: "Amice, quisquis es, nec credimus
nec putamus Priamum offendisse indebite, cum Laumedon rex, eius
genitor, causam prestiterit mali sui, qui tamquam incautus inconsulte
prorumpens offensam primus intulerit in quosdam terre
nostre maiores. Eius igitur odium magis appetimus quam querere
pacem ipsius, cum tam per premissa quam sequentia premissorum
aduersus ipsum et suos hostilitatis spiritum assumpserimus. Nec
te multum, credo, dilexit qui te fuit ad huius legationis tractatum

Torna all'inizio