Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 16


24. Igitur circha tempus, quo presbiter Liprandus a Valtilina rediit, pars cleri et
populi Laudensis, metuendo periurium in episcopo suo; qui pro Grosulano in synodo Romana
iuravit, ipsum quidem episcopum suspectum habuit. Hinc est etiam, quod Gairardus, frater
eiusdem episcopi Laudensis, et ipse Ardericus episcopus dicuntur fuisse fautores et coadiutores
Laudensium militum, suam civitatem destructioni tradentium. Mediolanensibus
quippe manifeste conantibus ad ipsius civitatis destructionem, ipsi duo fratres spiritualiter
et temporaliter dederunt conscilium et auxilium. Infinita autem malla, que opera sunt per
quattuor annos in ipsa guera, non enumero; sed mortem Antelmi, germani mei, et aliorum
multorum propinquorum meorum et civium per illam gueram manifestatam lugeo. Nec
tamen ceptum iter penitus desero. Quia, dum civitas illa Laudensis adhuc staret et resisteret
Mediolanensibus, conantibus eam destruere, Grosulanus a Mediolano exulabat et Laudensis
ille Ardericus suam civitatem perrarum intrabat, sed Mediolanum frequentabat;
presbiter vero Liprandus in sua domo suaque sancti Pauli ecclesia consolationem regni et
ecclesie devote expectabat.
25. At quidam, qui dicebantur amici presbitero expectanti et Grosulano exulanti,
dum hec prefata guera agebatur inter Mediolanenses et Laudenses, Papienses quoque et
Cremonenses Laudenses civitatem defendentes, sugeserunt Olrico Mediolanensi vicedomino
et Anselmo, de Pusterla cognominato, ire ad precipuum magistrum Anselmum de Monte
Leoduni. Quibus duobus fuit gratum, secum ducere me Landulphum, presbiteri Liprandi,
alumpnum. Et cum apud ipsum magistrum et fratrem eius Rodulphum studeremus, nuntiatum
est illic, quod Grosulanus Aronam, arcem munitissimam archiepiscopatus, possidet.
Quo audito, vicedominus valde infremuit, quia propter eius absentiam dicebatur quod hic
secundus casus Grosulano contigerit. Et ideo, prout dicitur, Mediolanum redire festinavit,
ipsamque arcem et cetera, ad archiepiscopatum pertinentia, a iure et potestate Grosulani
vacuam invenit. Et hii, qui in utraque [parte] dicebantur amici, quorum ortatu ipse adivit
Leodunum, in isto reditu nescio quo spiritu ipsum iuvenem et infra ordinem vicedominum
elegerunt in archipresbiterum. Et facta ista electione, ipsi, qui magis erant in parte Grosulani,
prebuerunt Grosulano conscilium, ut huic electioni nec laudem nec vituperationem prestaret;
sed Yerosolimam peteret, et Ardericum, Laudensem episcopum, in ecclesia Mediolani, sibi
vicarium faceret. In hac manifesta dispositione et allia non pluribus cognita Grosulanus
Yerosolimitanum iter intravit. Electus autem iste vicedominus, secutus conscilium Arderici
de Carimate, qui precipue elegit eum in archipresbiterum, in mense Aprili quo electus fuit,
canonicam edificare cepit, atque in subsequenti junio ad Arialdum, episcopum Yanuensem,
cum quibusdam suis confratribus clericis ordinariis ivit. Et episcopus ille, licet [non] foret
Grosulano contrarius, tamen per representationem Arderici de Carimate, qui primus et
maximus diaconus tenebatur in parte Grosulani, ordinavit ipsum vicedominum ostiarium,
lectorem et exorcistam atque acolitum. Widonem Falcimanium fecit subdiaconum, Anselmum
de Pusterla atque Henricum de Birago levitam, Landulphum Caroniam fecit presbiterum.
Qui quinque ordinarii, in junio apud Yanuam ordinati, plane videbantur infesti
Grosulano. In quo facto Mediolanenses qui letabantur, etiam majori gaudio gavisi sunt,

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio