| laetitiae signis vel superficietenus quidem maerorem simulare non potui.
 Ultro etiam divinam imploro clementiam, ut episcopatum quoque quantotius
 ordinare non differas, et sterile arenosi litoris aratrum michi de
 manibus tollas. Non enim est huius temporis, ut, qui puritatis et innocentiae
 tramitem tenere desiderat, aecclesiae baiulare regimen acquiescat, cum
 videlicet omnes pene per vitiorum abrupta praecipites, et tanquam furentes
 equi per voluptatum suarum campos feruntur effrenes. Et quid aliud
 inter haec tot flagitiorum mala perpendimus, nisi quia venturo citius
 antichristo via iam sternitur, per quam inoffensis nequitiae suae vestigiis
 gradiatur? Nam sicut dicit apostolus:  Misterium iam operatur iniquita  tis .
 Cum sol , inquit,  occumberet, sopor irruit super Abram, et horror
 magnus et tenebrosus invasit eum . Nam solis occubitus mundi designat
 occasum, horror vero magnus et tenebrosus vitiorum figurat criminumque
 caliginem, quae cotidie pestilenter inhorrescunt per estuantem reproborum
 hominum pravitatem. Unde et illic paulo post additur:  Cum ergo
 occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans .
 Sicut enim fumus ex igne clibani vaporantis egreditur, ita vitiorum
 omnium flagitiorumque caligo de camino estuantis avaritiae generatur,
 sicut dicit apostolus, quia  radix omnium malorum avaricia est . Et hoc
 circa finem diei, hoc est circa terminum mundi. Fumans ergo clibanus
 | 
 |