: Relatio aedificationis ecclesiae cathedralis Mutinensis et translationis Sancti Geminiani

Pag 1311


ecclesiam. Quod quidem consilium ubi ad aures Mathildis Dei gratia egregie comitisse
pervenit, quis fari possit, quanto qualique gaudio exilarata, quanta in laude firmata,
quantis amminiculis sit obstinata. Tibi, Christe, omnium cordium intimus perscrutator,
omnium bonorum primus inventor, omnium gaudiorum summus largitor, tibi quam profundi
cordis maiores possumus grates laudesque referimus, qui tanti, ut credimus et vere
confidimus, sepe prefati patris nostri precibus exoratus huius operis precipuus extas
auctor et inventor. Non enim ulla mortalium scientia, nulla illius, quod a te solo factum
est, posset providere astutia. Totum ergo, quod actum est, totum, quod est venturum,
tuę ammirabili maiestati referimus, tue gratie imputamus.
2. Quid plura ? Anno itaque dominice incarnationis millesimo nonagesimo nono ab
incolis prefate urbis quesitum est, ubi tanti operis designator, ubi talis structure edificator
inveniri possit. Donante quippe Dei misericordia inventus est vir quidam nomine
Lanfrancus, mirabilis artifex, mirificus edificator. Eius denique consilio et auctoritate
ceperunt Mutinenses cives et omnis populus eiusdem basilice ad laudem et gloriam Dei
patris omnipotentis et unigeniti filii eius domini nostri Iesu Christi et Spiritus sancti
seu etiam ad honorem beate Mari semper virginis necnon et sancti patris nostri Geminiani
fundamentum ponere maius in latitudine et longitudine sub die decimo kalendarum
Iunii, per indictionem septimam, epacta autem vigesima sexta, luna quoque vigesima nona,
feria secunda post ascensionem domini nostri lesu Christi ad celos. Quod quidem fundamentum
cementari ceptum est eodem anno eodemque mense, sicut supra dictum est, quinto
idus Iunii, octavo decimo videlicet die post inehoationem fossionis, in sollempnitate siquidem
sanctorum Primi et Feliciani, cum laudibus, ymnis et cantibus, cum cereis et lampadibus,
cum evangeliorum textibus et crucibus, cum multitudine virorum et mulierum, cum omni
honore et laudc reverende processionis.
Sic, sic itaque divina subvehente dextera fundamentorum fabrica iam usque ad superiora
provecta, dum tantum ac tale opus in longum protenditur, multorum mentibus timor
incutitur, ne defectu lapidum. quia modicus erat apparatus, remaneret in vacuum. Quis,
Deus inmense, tua queat enumerare benefitia ? Cuius redundans facundia, cuius exuberans
eloquentia tua possit narrare magnalia ? Ecce, ubi nunquam visum, nunquam cogitatum,
nunquam ab aliquo auditum fuerat, mentes hominum persuadens terram facis effodere;
miras lapidum marmorumque congeries ex multitudine misericordiarum tuarum dignaris
ostendere, que quidem ad perficiendum ceptum opus videantur satis posse sufficere. Quod
certe, pater sanctissime, non nostris adscribimus meritis, non enim tantis sumus digni
benefitiis, sed illius te credimus excitatum precibus, cuius ex intimo corde servitium semper

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio