| Et ideo poscentes vestram a Deo promotam regalem clementiam petimus, ut,
 sicut a vestra prerectissima excellentia beato Petro, nutritori vestro, pro luminariorum
 concinnationes  atque alimoniis pauperum Savinense territorium sub integritate concessum
 est, ita eum tradere integro eidem Dei apostolo, praesidiante vestro praecellentissimo
 annisu, dignemini. Quicquid enim regni celorum ianitori, beato Petro
 apostolo, adfertis, in sempiterna memoria pro vobis simulque et pro excellentissima
 filia nostra et spiritali commatre, domna regina, et pro vestris nobilissimis atque excellentissimis
 natis nec non et pro omni Christo dilecta genelogia vestra sacrificium
 purissimum atque olocaustum, divinae suavitatis odore fraglante, in ara vestri pectoris
 eius invisibili maiestati mactatis.
 Et pro tam magna vobis concessa a Deo super omnes reges per beatum Petrum
 gratia nullus sit de adversariis, qui vestro mellifluo cordi suadere valeat ab amore
 beati Petri apostoli, protectoris vestri, seu a nostra dilectione, quam usque obtantes
 permanemus, ut non deficiat laus vestra per toto orbe terrarum de ore hominis, victorias
 vobis a Deo concessas praedicantes ac disfamantes.
 Opere enim direximus vestrae regali potentiae fidelissimos missos nostros, videlicet
 dilectissimum filium nostrum Agathonem diaconum seu Theodorum eminentissimum
 consulem et ducem nostrumque nepotem, qui vice nostra vobis enucleatius, sicut eis
 in ore posuimus, poscentes suggerant. Quos petimus pro amore beati Petri apostoli
 benignae cum nimio amore eos suscipi; et illis pro causis beati Petri principis apostolorum
 vestrae a Deo protectae regali potentiae suggerentibus, dignemini obaudire
 preces, ut, dum a vobis remeaverint et nobis vestram renuntiaverint prosperitatem,
 referentes simul de causis eiusdem Dei apostoli effectum et noster pro hoc relevatus
 fuerit animus, digne valeamus cum propheta psallentes orare: ‘Domine, salvum fac
 regem et exaudi nos in die, qua invocaverimus te’.
 Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam, quam coepit, perficiat atque
 vitam vestram una cum precellentissima filia nostra et spiritali commatre, domna
 regina, vestraque nobilissima prole et hic per multorum annorum curricula extendat,
 simul gubernacula annuat in ampliori culmen victorias perfruere et post longa tempora
 senioque et perfecto in celestis vos patriae congregationem recipiat, ut ibidem
 sine fine regnare mereamini.
 Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
 | 
 |