Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 40


que quasi penitentia ducta, quod virum ignobilem, tantis horrendum
flagitiis, in summo fere rerum culmine collocasset, iam ei
precipitium minabatur et volubilis circuli supereminentiam sensim
detrudens, ad infima, circumductis anfractibus, rotam ceperat obliquare.
Cum enim iam admiratus ipsi archiepiscopo per manum
cuiusdam familiaris sui, quem donis ac promissis illexerat, venenum
propinari fecisset, mirabatur eum tardius mori diuque languere,
et curis ingentibus angebatur, timens ne forte posset pristine sanitati
restitui. Idque ex impotentia veneni previdens accidisse,
preparat aliud multo vehementius ad nocendum et amplioris malitie.
Quod secum deferens, die quadam, circa horam undecimam,
archiepiscopum visitat, eique assidens, primo de statu eius interrogat;
inde subiungit eum facile, si consilio amicorum crediderit,
evasurum; rogatque ut facilem et expertissimam ad hoc genus
egritudinis medicinam accipiat, quam ipse in presentia sua diligentissime
fecerat preparari. Ad hec archiepiscopus tantum se iurat
pati fastidium, tanta membrorum debilitate vexari, [ut neque] sine
magno periculo corpus ita debile possit amplius inaniri, et ipse
quamlibet medicinam solo visu abhorreat, sed et cum summa difficultate
cibos accipiat. At Maio, ne videretur importune instare,
eoque ipso suspectus fieret, preparatam iubet potionem in diem
aliam reservari: dehinc illi familiarius assidet, et blande super hoc
eum redarguens, hortatur ne consilium amicorum tam negligenter
audiat, neque sue semper obtemperet voluntati, cum sciat eam
esse legem egritudinis ut animus nociva frequentius appetens, ea
que prosunt nichilominus aspernetur; vim sibi, si sanari desiderat,
aliquotiens faciendam; seque de illius ut propria salute iurat indifferenter
esse sollicitum, nam siquidem eum mori contigerit, nescire
se quid deinceps sit acturus, quo se vertat, quam expetat societatem,
cuius fidei se committat. Nichil enim in alio quoque spei

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio