: Sermo de virtute et Sermo de transitu Sancti Constantii

Pag 1020


sacrum corpusculum illius condiderunt. Quod usque ad resurrectionis gloriam, Iesu operante
domino, non desinit innumera exercere miracula.
IIII.Ex quibus plurimis pauca decerpere non est incongruum, ne larga dicendi profunditas
auditoribus gignat obstacula. Sed priusquam eius proferamus miracula, ne a
quoquam censeamur, quod singulari sub numero prefatam constrinximus insulam, paulisper
respondeamus. Scimus nempe, quia secundum antiquorum exemplaria pluraliter profertur
et eius origo taliter indicatur: "Capreae insulae, quae sunt contra Neapolim sitae, a Capreo,
qui in regionibus his potens fuit, vocabula sumpsere".
V. In his sequenti tempore Telonam Martis filium, cuius monumentum ostenditur,
regnasse dicunt. Cuius filius Ebalus nomine, non contemptus patris imperio, egressus
in continenti Latio imperavit. Hunc Virgilius nutritum a fluminis ipsius nimpha dicit,
quod in his locis, hoc est iuxta Neapolim. currit et Sebethus dicitur. Dicitur et alio
nomine Rubeolus.
VI. At tamen nos non custodes regulae, sed fidei decet esse omnino, quemammodum
cunctis spirituales et antiqui extitere patres. Nam et David citharedorum sagacissimus
in sui carmine libri, quodam in loco agens contra regulam, ita dixit: "Libera me de
sanguinibus", et alio loco: "Viri sanguinum et dolosi", similiter quoque et in alio loco:
"Viri sanguinum, declinate a me", cum sanguis singulariter et non pluraliter dici possit.
Sed nunc ut redeamus, unde digressi sumus, quisquis qualisve apud Deum iste sanctus
extiterit, sumpta materia proferamus.
VII. Igitur dum incolae insulae Maioris, quae marinis undique eque ut Capreae
circumvolvitur fluctibus, sanctissimi Constantii in sollempnitate ad eius tumbam more
solito recurrerent, quidam ardore succensus femineo procuravit quandam suadere puellam,
ut in nefario opere suum ei assensum tribueret?Sed prephata puella non
inmemor almi presulis beneficiorum, funditus a suo corpore coniugium pellens. adhesit
extunc perpetuae castimoniae Christumque sibi sponsum adoptans confessori sancto
templum in Maiore insula cum parentibus suis construxit. Donaque plurima optulit et
illic usque ad finem vitae suae fideliter serviendo permansit.
[VIII.] Quodam vero tempore, cum Agarenorum agmina ad desolandam christianorum
catervam carinas conscenderent et longa equoris spatia peragrarent, casu verterunt
Capream insulam. Quam, ut mos est feralibus eorum mentibus, eundo undique dum
subriperent, templum adeuntes sancti Constantii, unam devellentes ex ianuis secum advexere.
At custos templi nimium tristis dum adesset, quod fores, unde templum clauderetur,

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio