Petrarca Franciscus: Bucolicon carmen

Pag 120

Egloga VI


       Blanditiis tamen aggrediar: Quo Pamphile et unde?
       Quosve locos habitas ? serum tua claustra revisis !
       Quid fremis ? inque gravi qui fervet spiritus ore ?
Pam. Furcifer hic, Mitio ? nec te durissima sontem
       Sorbet adhuc tellus ? Iam iam mirabile nullum est,
       Si nemus et messes atque omnia, versa retrorsum,
       Spem lusere meam. Cui proh ! custodia culti
       Credita ruris erat? cui grex pascendus in herba?
       Intempestivis perierunt mortibus agni;
       Defessi periere boves, hircique supersunt,
       Immundique sues, quos luxus et otia tendunt:
       Turba nociva satis, nulla que lege per agros
       Spargitur insultans, virgultaque dentibus urit;
       Iam montes infecit odor, nostramve quietem.
Mi. Haud inopina quidem patior convitia; dudum
       Singula nam tacito tractans sub pectore mecum
       Vaticinatus eram: Iam turbidus ille redibit,
       Nec servi tergo, nec amici parcere fame
       Doctus? nec rigida pietatem admittere fronte.
       Pamphile, quam facile est alienam carpere vitam !
       Quam durum servare suam ! Te forte magistro,
       Segnior haud gregibus mors ac lupus ingruat albis ?
       Nequicquam baculoque minax vultuque venires;
       Nil tibi tristis hiems (quanquam cessura rigori
       Illa tuo), nil ver dubium, nil morbidus auster,
       Nil tibi de proprio violenta remitteret estas;
       Non volucres segeti, non mitibus umbra racemis,
       Non caper arboribus, non bucula parceret herbis.
Pam. Nonne ego pastor eram, dum trux, turpissime rerum,
       Nereus, adverso pascens in vertice tauros,
       Transversum deiecit humi, et pecus omne parabat



20




25




30




35




40




45


Torna all'inizio