| et auri splendor ab omnibus videatur; servum alio nomine
 nunc appellat, ut credatur ab ignorantibus quod
 habeat multos servos. Aliud absconse precipit puero,
 aliud in aperto, comedenti hospiti sic blanditur. Sipho
 ligneo sis contentus, quoniam oportuit me vasa cuidam
 argentea commodare  .
 Iste autem color in comediis maxime habet locum.
 15 SERMOCINATIO
 Sermocinatio est cum alicui persone sermo
 attribuitur sue conveniens dignitati, ut de Christo
 legimus et Iudeis.  Ipse enim dicebat: « Ego demonium
 non habeo, sed honorifico patrem meum » - Illi vero
 dicebant: « Samaritanus es tu et demonium habes »  .
 Hec exornatio multum valet quoniam aliter liber,
 aliter servus, aliter peritus, aliter imperitus; aliter iuvenis,
 aliter senex introducitur ad loquendum. Unde
 Horatius
 Intererit multum Davusne loquatur an heros.
 16. CONFORMATIO
 Conformatio est quando res muta, vel absens
 vel inanimata vel mortua, introducitur ad loquendum,
 ut si dicatur:  Ego Mors de primis parentibus
 triumphavi, sed in Christi resurrectione succubui  .
 Valet autem iste color in conquestione vel indignatione;
 et a gramaticis  prosopopeia  vocatur.
 | 
 |