Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 146


tot partibus mutilata conspiratio convalescat, statuit adversus cancellarium
urbis Agrigentine et adiacentium oppidorum populos
commovere et apertas in eum inimicitias profiteri, confidens
Rogerium comitem Giracii, eiusdem coniurationis socium, et eius
hortatu multos alios consilium suum facile sequuturos, simulque
sperans Willelmum Leluciensem in Calabria, iuxta quod inter
eos convenerat, idem facturum. Itaque, sine licentia curie, cum
paucis militibus clam discedens, occulta quadam via pervenit
Agrigentum, convocansque populum, Mathei notarii et aliorum
eis captionem exponit, dicens hoc esse propositum cancellarii ut
omnes Sicilie proceres, quotquot ei non consenserint, primo
capiat; inde veneno regem extinguens, regnum ipse sibi transsumat,
cum regina, quam propinquam suam nunc appellat, matrimonium
contracturus; eo [ventum esse] necessitatis, ut oporteat
[Siculos omnes qui] fidem regi servare vo[luerin]t unanimiter
adversus proditorem insurgere et antequam tam detestabile perpetretur
flagitium, consiliorum eius machinas prevenire. Hec et
Agrigenti publice concionatus est, et Messanensi populo scripta
transmisit. Verum Agrigentinis horum nichil persuaderi potuit,
neque satis iusta visa est occasio rebellandi. Rex autem ac regina
fugam episcopi cognoscentes, Burgundium iusticiarium cum
licteris regiis Agrigentum miserunt, precipientes Agrigentinis ut
episcopum tanquam proditorem sub eiusdem Burgundii custodia
Panormum transmicterent. Qui cum ad curiam veniens ea que
palam gesserat quibusdam niteretur ambagibus excusare, multorum
convictus testimonio, ductus est in castello Sancti Marci, quod in
valle Demenie situm est, ibidem interim servandus, donec operum

1



5




10




15




20




25

Torna all'inizio