| < CAP. 2: DE NOMINE >
 
 < DE MODO SIGNIFICANDI ESSENTIALI GENERALI
 NOMINIS >
 
 Tunc de istis modis videamus,
 prius de modo significandi essentiali generali
 nominis quid sit. Dicitur autem a
 gramaticis quod nomen significat substantiam
 cum qualitate. Ideo queritur
 utrum nomen de significato gramatico significet
 substantiam. Secundo utrum qualitatem.
 Tertio utrum substantiam cum
 qualitate.
 
 < 1-UTRUM NOMEN DE SIGNIFICATO GRAMATICO
 SIGNIFICET SUBSTANTIAM >
 
 < 1-1-Quod non>
 <1-1-1> De primo videtur, quod non significet
 substantiam, quia substantia triplex
 est solum, scilicet materia, forma et
 compositum. Sed nomen de significato
 gramatico non designat aliquid istorum
 trium, ergo etc. Quod nomen non significat
 materiam, hoc videtur, quia quoddam
 est nomen quod non significat materiam,
 sicut  albedo , sed puram formam. Sed si
 materia esset de significato gramatico nominis,
 omne nomen significaret materiam.
 | 
 |