Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 235

Liber III


translationibus orationem duram ac difficilem reddunt. Attenuatae contra figurae vitium est, quum coniunctiones ac nervos orationi detrahimus, quod in sermone quotidiano fieri videmus, quale est: "Tu nunquam ad me scripsisti, ego scripsi ad te saepe". "Tu non scribis ad me, ego non scribam ad te". "Amicitia mea tibi iucunda non est, mihi tua iucunda non erit". Haec oratio nervos non habet. Adduntur autem nervi sic: "Quum ego ad te saepe scripserim, tu ad me nunquam scripsisti. Quod si posthac statueris non scribere, ego quoque ad te non scribam. Nam si tibi amicitia nostra non est iucunda, tua quoque mihi iucunda non erit". Atque haec figura quoniam usitatior et intellectu facilior est, exemplum apposui. Habet enim grande et perspicuum vitium. In caeteris, in quibus vitia vel minora vel occultiora sunt, non apposui. Mediocris autem figurae vitium est, quum quasi sine sanguine nervisque sententias coacervamus potius, quam componimus et orationi tenorem illum vigoremque subtrahimus, qui intelligi magis, quam dici potest. Sed quoniam haec sunt a Cicerone et ab aliis veteribus, nostrisque copiose, ornateque perscripta, a nobis verbosius tractanda non sunt.

Torna all'inizio