Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 75


petitis, vultis, desideratis, Guidonem accipite. Hoc audito clerici ac laici omnes minime in
primis haec audire cogitantes, vultibus pallidis voceque submissa renuerunt. Quo audito
imperator ipsos sciscitari coepit dicens: Quod festum hodie celebratis? Responderunt:
“Sancti Materni.” Quis fuit iste Maternus? Responderunt: “Primicerius nostrorum lectorum.”
Cuius prosapiae fuit?
Responderunt: “Cuiuscumque prosapiae sit, suscepimus eum.”
Ita, si cuiuscumque sit suscepistis, et Maternus vester fuit archiepiscopus, hunc Guidonem
probum virum suscipite.
Igitur finitis ac praeordinatis consciliis quae imperator partim
private partim publice cum Guidone curiose egerat, in omnibus ipsum magnificatum ac
per omnia sublimatum direxit Mediolanum. Cum autem Guido venisset Mediolanum, cuius
fama negotii paulo ante urbem supervolaverat, usu antiquo ac imperiis imperatoris urgentibus,
honorifice ac devote susceptus est. Qui per viginti Ambrosianum archiepiscopatum
pacifice regens annos, prout tempus exigebat, omnia clericalia ac saecularia officia curialiter
ac devota, ut suus antecessor, custodire et magnificare sataguit. Qui circa saecularia
colloquia secretisque in consiliis astutus, circa proferenda verba vero facundus, in
divinis autem perparum eruditus. Interea ordinarii omnes, quos ipse multis beneficiis
multisque honoribus a dolore animi et a corporis indignatione, quibus antea in curia regali
famose imbuti fuerant, sedare ac mitigare minime potuit, ut desidium super ipsum
obnixe exerceretur, verbis inhonestis cottidie, tamen populi timore secrete, detrahebant.
In tantum enim illorum animi ira, odio, ambitioneque detestabili erant imbuti, tabescentesque
serviebant, ut quadam die cum ad celebranda divina mysteria mirifice ornati, prout
gradus uniuscuiusque postulabat, cum ipso Guidone ante beatae Mariae altare seriatim
venissent, malo suorum omine et posterorum tam maiorum quam minorum, cum suorum
veniam peccaminum a Deo summis cum lacrymis exigi debebant, Dei iram provocarunt.
Omnes enim relicto solum archiepiscopo quasi daemones sanctis sparsis thimatibus fugientes,
populo spectante et mirante universo, durisque subsannationibus stridentes evanuerunt.
Quo facto, pluribus perfusis lacrimis, prout potuit Guido mysterii solempnia celebravit.
zelum nequissimum! O invidia crudelissima! O ira sceleratissima! An ignorabatis,
Luciferum ipsum, quem Deus super omnes angelos scientia, claritate ceterisque
dignitatibus sublimaverat, nimia invidia honoris Dei irrecupabiliter cecidisse? Saltem
vel beati Ambrosii reverentia, cuius cathedram quamvis indignus ipse regebat, et episcoporum
reverentia ac ordinum vestrorum et ecclesiae totius orbis, animique vestri intentionem
propalare timuissetis. Vestris enim peccatis exigentibus, dum putastis illum vituperare,
cum ipso non post multum tempus sine misericordia cadentes redarguemini.
Verberastis illum verbis et subsannationibus multis, et vos popularibus flagellis verberabimini
innumerabilibus. Vos tabescente invidia voluistis ante Deum vestra confiteri peccata,
at Deus ipse, qui vobis non parcet, vestra reserabit flagitia. Reliquistis vestrum archiepiscopum
ad altare Dei solum, ut apertius eum malis artibus opprimeretis; et Deus ante
theatrum, populo astante crudeli, male aptatos pessimeque tractatos vos frustra nomen
Domini invocantes relinquet.
4. (3.) Ea tempestate domnus Guido Romae apud Romanum pontificem Leonem, ipsoque
Leone conscilium multis cum episcopis regente, qui antea Papiae synodum clementer
celebraverant, accusatus est. Qui cum magnifice, multis sapientibus clericis ac strenuissimis
militibus honoratus, accusationes quasi plumbo ipso in conscilio multis ac diversis
rationibus oppugnasset, et cuncta canonibus aliisque argumentis inimicorum callidas
superasset insidias: ecce subito suis altercantibus domesticis et archiepiscopi Ravennatis,
asserentes quod Ravennas archiepiscopus a dextro latere apostolici super Mediolanensem
sedere semper deberet, bellum gravissimum ortum est. Quo peracto, Deo annuente
ecclesia Ambrosiana per Guidonem sedem ipsam viriliter devicit, et religiose hodie
et semper tenebit. Et miles quidam Anselmus nomine, dum graviter in honore Dei et
beati Ambrosii bello in illo manu in dextera vulneratus fuisset, ita ut aperte amitteret
ipsam altera die omnino incolumis beati Ambrosii meritis apparuit.

Torna all'inizio