| QUAESTIONES MAGISTRI MATHEI BONONIENSIS
 
 QUAESTIONES MAGISTRI MATHEI BONONIENSIS
 SUPER MODOS SIGNIFICANDI ET SUPER GRAMATICAM
 
 
 INCIPIUNT <QUESTIONES SUPER> MODOS SIGNIFICANDI PER PARTES. PRINCIPIA
 
 <CAP. 1: DE SIGNIFICATO ET MODIS SIGNIFICANDI>
 
 Quoniam de principiis <***> cum in qualibet
 dictione que est pars orationis sint
 quinque per ordinem, primum est vox
 que imponitur ad significandum, secundum
 est significatum speciale, ad quod
 imposita est vox ad significandum principaliter,
 tertium est modus significandi essentialis
 generalis que reponit dictionem
 in partem, quartum est modus significandi
 essentialis specialis et iste reponit
 dictionem in speciem partis, quintum est
 modus significandi accidentalis vel consignificata
 vel accidentia quod idem sunt.
 Cum ergo non sit dubium de ipsa voce
 quin ipsa vox ad constructionem faciat,
 quaestio est de aliis quattuor, quod istorum
 sit causa constructionis.
 Et prima questio <est> utrum significatum
 | 
 |